라틴어 문장 검색

Vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem materiam dederatque gravi nova pabula morbo, ipse suos artus lacero divellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 88:3)
Qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis, a pecoris morsu frondes defendite nostras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 34:10)
Tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem arcet et in lapidem rictus serpentis apertos congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 7:3)
Spem veneris differt in tempora noctis Apollo, non fert ille moras virgaque movente soporem virginis os tangit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 38:4)
Pars quoque de nobis funesto saucia morsu, dum defensamus, leto est data.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:12)
Ante fores antri fecunda papavera florent innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem nox legit et spargit per opacas umida terras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:8)
" Postquam mandata peregit, Iris abit (neque enim ulterius tolerare soporis vim poterat), labique ut somnum sensit in artus, effugit et remeat per quos modo venerat arcus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 70:3)
Voce sua specieque viri turbata soporem excutit et primo, si sit, circumspicit, illic, qui modo visus erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:4)
At haec missum rauco cum murmure saxum morsibus insequitur, rictuque in verba parato latravit, conata loqui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 49:2)
Sunt viridi prato confinia litora, quorum altera pars undis, pars altera cingitur herbis, quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae, nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:5)
Inde sati Curibus tacitorum more luporum ore premunt voces et corpora victa sopore invadunt portasque petunt, quas obice firmo clauserat Iliades:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:1)
Hunc super incumbens pressum gravitate soporis claviger adloquitur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 5:2)
Quos siquis faucibus hausit, aut furit, aut patitur mirum gravitate soporem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 27:3)
sed vox ab alto culmine Christi docentis praemonet adesse iam lucem prope, ne mens sopori serviat, ne somnus usque ad terminos vitae socordis opprimat pectus sepultum crimine et lucis oblitum suae.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum12)
hoc esse signum praescii norunt repromissae spei, qua nos soporis liberi speramus adventum Dei.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum15)

SEARCH

MENU NAVIGATION