라틴어 문장 검색

armati regiae domus aditibus assistunt, quibus horae primi soporis vigilabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 10:2)
quae tamen varia vocum cantuumque modulamina profundius confovendo sopori tuo lenocinabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:3)
ceterum si caritatis tuae morem pristino colloquiorum cursui reddis, et nos vetustae loquacitatis orbitas recurremus, praeter haec avide praevio Christo, sicubi locorum 1 fueritis, modo redux patronus indulgeat, advolaturi, ut rebus amicitia vegetetur, quae verbis infrequentata torpuerat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 2:4)
"non merito trepidus sopor atraque matri signa deum et magnos utinam mentita timores?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권55)
ipsa dehinc toto resolutum pectore Achillen, qui pueris sopor, Haemonii de rupibus antri ad placidas deportat aquas et iussa tacere litora:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권98)
et densa noctis gavisus in umbra tempestiva suis torpere silentia furtis vi potitur votis et toto pectore veros admovet amplexus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권265)
sed Bacchi comites, discussa nube soporis, signa choris indicta putant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권267)
"an haec tacita virtus torperet in umbra, quae vix audito litui clangore refugit et Thetin et comites et quos suppresserat ignes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권16)
"Quonam hic usque sopor vacuique modestia lecti, o mihi Laurentes inter dilecta puellas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam75)
quantum nosse licet, sic victa sopore doloso Martia fluminea posuit latus Ilia ripa;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam110)
iam iam deficio tuoque Baccho in serum trahor ebrius soporem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres34)
torvus ab hoc Athamas insanos flecteret arcus, hunc quamquam Hectoreos cineres Troiamque perosus turribus e Phrygiis flesset missurus Ulixes septima lux, et iam frigentia lumina torpent, iam complexa manu crinem tenet infera Iuno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus63)
ante rates pigro torpebant aequora somno, nec spumare Thetis nee spargere nubila fluctus audebant, visis tumuerunt puppibus undae, inque hominem surrexit hiems, tune nubila Plias Oleniumque pecus, solito tune peior Orion, iusta queror;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri24)
Has ego te sedes - nam nec mihi barbara Thrace nec Libye natale solum - transferre laboro, quas et mollis hiems et frigida temperat aestas, quas imbelle fretum torpentibus adluit undis, pax secura locis et desidis otia vitae et numquam turbata quies somnique peracti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 33)
Sopor obvius illi Noctis agebat equos, trepidusque adsurgit honori numinis et recto decedit limite caeli, inferior volat umbra deo, praereptaque noscit sidera principiumque sui;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권19)

SEARCH

MENU NAVIGATION