라틴어 문장 검색

obscurata diu populo bonus eruet atque proferet in lucem speciosa vocabula rerum, quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis nunc situs informis premit et deserta vetustas;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 266)
Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos incoluit finis, nemo generosior est te, nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus olim qui magnis legionibus imperitarent, ut plerique solent, naso suspendis adunco ignotos, ut me libertino patre natum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate1)
sed fulgente trahit constrictos gloria curru non minus ignotos generosis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate8)
sed non omne mare est generosae fertile testae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.23)
nam plerumque nudae illae artes nimia subtilitatis adfectatione frangunt atque concidunt quidquid est in oratione generosius, et omnem sucum ingenii bibunt et ossa detegunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 25:1)
is porro, quo generosior celsiorque est, hoc maioribus velut organis commovetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 97:3)
quod etiam monere supervacuum erat, nisi ambitiosa festinatione plerique a posterioribus inciperent et, dum ostentare discipulos circa speciosiora malunt, compendio morarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 140:2)
licet enim dicamus aliquod proprium, speciosum, sublime:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 151:3)
melior autem indoles laeta generosique conatus et vel plura iusto concipiens interim spiritus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 48:3)
theses autem, quae sumuntur ex rerum comparatione, ut rusticane vita an urbana potior, iurisperiti an militaris viri laus maior, mire sunt ad exercitationem dicendi speciosae atque uberes, quae vel ad suadendi officium vel etiam ad iudiciorum disceptationem iuvant plurimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 68:1)
ita sunt autem speciosa haec et utilia, si oriuntur ex causa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 76:1)
ubi amplificatio laudanda, quae virtus ei contraria, quid speciose translatum, quae figura verborum, quae levis et quadrata sed virilis tamen compositio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 96:2)
et Phrynen non Hyperidis actione, quanquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui diducta nudaverat tunica, putant periculo liberatam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 218:1)
adeo de hac, quae speciosior atque apertior tanto est, nihil dubitabitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 329:3)
namque alias aetatis gradus gestarumque rerum ordinem sequi speciosius fuit, ut in primis annis laudaretur indoles, tum disciplinae, post hoc operum id est factorum dictorumque contextus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 203:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION