라틴어 문장 검색

ceterum ad Nequinum oppidum cum segni obsidione tempus tereretur, duo ex oppidanis, quorum erant aedificia iuncta muro, specu facto ad stationes Romanas itinere occulto perveniunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 118:1)
reliquum autem quid esse paucis a multitudine in valle silva ac montibus saepta circumventis praeter mortem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 254:1)
Castra testis parietum pro muro saepta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 381:1)
ut vero ad postremos proelium ortum est, clamorque terribilis ab tergo paventium ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri silvas diffugiunt, momentoque temporis strage armorum saepta via est, maxime hastis, quae pleraeque adversae cadentes velut vallo obiecto iter impediebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 343:1)
praeterquam quod hinc amnis munit, hinc tumuli, muro quoque firmo saepta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia passuum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 43:2)
raptos a diis homines dici, quos machinae illigatos ex conspectu in abditos specus abripiant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 139:1)
admonent deinde quidam esse thesaurum publicum sub terra, saxo quadrato saeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 590:1)
hoc flumine saeptum iter hostis credens extrahere reliquum tempus aestatis in animo habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 103:1)
Condita est a Cassandro rege in ipsis faucibus, quae Pallenensem agrum ceterae Macedoniae iungunt, hinc Toronaico, hinc Macedonico saepta mari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 133:1)
quid autem est nobis optatius quam ut, quorum castra praealta fluminis ripa tuta, vallo insuper saepta ac crebris turribus oppugnare adorti sumus, eos relictis munimentis, agmine effuso abeuntis in patentibus campis ab tergo adoriamur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 504:1)
et ideo, quia per Elpeum amnem saepta ad hostem via erat, alio saltu deiectis hostium praesidiis novum iter aperui, neque prius, quam debellavero, absistam."
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 505:2)
ibi cum vidisset os specus, per quod oraculo utentes sciscitatum deos descendunt, sacrificio Iovi Hercynnaeque facto, quorum ibi templum est, Chalcidem ad spectaculum Euripi Euboeaeque, tantae insulae, ponte continenti iunctae descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 325:1)
dum ne per fundum saeptum facias semitam, dum ted abstineas nupta, vidua, virgine, iuventute et pueris liberis, ama quid lubet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 153)
sed quae fuerat optima, attica, ideo nunc non habetur, quod Athenis argentifodinae cum habuerunt familias, tunc specus sub terra fodiebantur ad argentum inveniendum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 7장3)
Cum haec ita erunt pertemptata et, qua supra scripta sunt, signa inventa, tum deprimendus est puteus in eo loco, et si erit caput aquae inventum, plures circa sunt fodiendi et per specus in unum locum omnes conducendi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION