라틴어 문장 검색

Similiter si non de perfectioribus misturis spiritalium, sed de compositione tantum inquiratur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:1)
nempe, utrum facile inter se incorporentur, an potius (exempli gratia) sint aliqui venti et exhalationes, aut alia corpora spiritalia, quae non miscentur cum aere communi, sed tantum haerent et natant in eo, in globulis et guttis, et potius franguntur ac comminuuntur ab aere quam in ipsum recipiuntur et incorporantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:2)
hoc in aere communi et aliis spiritalibus, ob subtilitatem corporum, percipi ad sensum non potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:3)
Atque repraesentatio praedicta in hoc subjecto non mala est, si illud primo diligenter inquisitum fuerit, utrum possit esse talis heterogenia inter spiritalia qualis invenitur inter liquida;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:9)
Quemadmodum enim in corpore naturali vulnera et solutio continuitatis genere peiora sunt quam humores putridi, similis est corporis spiritualis ratio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:13)
Inter Christianos duo tantum recipiuntur gladii, spiritualis nempe et temporalis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 3:3)
Colloquia vero absque dilectione cymbalo non praestant tinnienti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:8)
Sunt contra morem, simulant qui pacis amorem, Rebus cepta malis cum sit dilectio talis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:3)
Non te pigeat visitare infirmum, ex his enim in dilectione firmaberis.
(불가타 성경, 집회서, 7장39)
Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: sciat Israel! "Stultus ?clamet ?est propheta; insanus vir spiritalis". Secundum multitudinem iniquitatis tuae multae sunt inimicitiae tuae.
(불가타 성경, 호세아서, 9장7)
Dominus Deus tuus in medio tui, fortis ipse salvabit; gaudebit super te in laetitia, commotus in dilectione sua; exsultabit super te in laude
(불가타 성경, 스바니야서, 3장17)
2. Eructuavit incendium tue dilectionis verbum confidentie vehementis ad me, in quo consuluisti, carissime, utrum de passione in passionem possit anima transformari:
(단테 알리기에리, Epistolae 13:1)
ut ubi radius spiritualis non sufficit, ibi splendor minoris luminaris illustret.
(단테 알리기에리, Epistolae 34:7)
2. Inmensa Dei dilectione restante, relicta nobis est pacis hereditas, ut in sua mira dulcedine militie nostre dura mitescerent, et in usu eius patrie triumphantis gaudia mereremur. 3.
(단테 알리기에리, Epistolae 46:1)
non quod in eo sit ignis vel ardor materialis, sed spiritualis, quod est amor sanctus, sive caritas.
(단테 알리기에리, Epistolae 118:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION