라틴어 문장 검색

"et Argos exosi?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권257)
nunc vallem spoliata parens, nunc flumina questu, nunc armenta movet vacuosque interrogat agros;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권65)
latebras tamen inguinis alte missile, ceu totis intortum viribus, hausit, praeterit haud dubium fati et spoliare superbit Oenides.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권252)
"tune meos hostes hucusque exosus, et ultra sospes ego?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권44)
haec dicens gressus admovit et arma, ceu templis decus et patriae laturus ovanti, arma etiam spoliare cupit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권302)
virgo autem impositae sustentat pondera laevae, dextra sedet baculo, qualis si puppe relicta exosus manes pigri sulcator Averni exeat ad superos solemque et pallida turbet astra, nec ipse diu fortis patiensque superni aeris;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권316)
spoliarent forsitan ea et ipsi, si et ipsi ea adorarent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 7:5)
Exin Brittania in parte Brettonum, omni armato milite, militaribus copiis uniuersis, tota floridae iuuentutis alacritate spoliata, quae tyrannorum temeritate abducta nusquam ultra domum rediit, praedae tantum patuit, utpote omnis bellici usus prorsus ignara;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII.3)
Infaustus ille annus, et omnibus bonis exosus usque hodie permanet, tam propter apostasiam regum Anglorum, qua se fidei sacramentis exuerant, quam propter uesanam Brettonici regis tyrannidem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. I. 1:9)
quartum impietatis, cum infirmiores spoliare et eis fraudem facere pro nihilo ducimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:15)
Sed licet asperiora cadant spolierque relictis, non te deficient nostrae memorare camenae.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae59)
regem in proelio obtruncat et spoliat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 114:3)
iacentem spoliat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 264:5)
hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans tanto vi maiore quam paulo ante magister equitum cum hostium duce proelium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium et ipse inter spoliandum corpus hostis veruto percussus, cum victor in castra esset relatus, inter primam curationem exspiraverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 217:1)
cum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem et virgas expediri iubent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 608:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION