라틴어 문장 검색

Quippe inmensae classis naufragium bello factum toto mari fluitabat, Arabumque et Sabaeorum et mille Asiae gentium spolia purpura auroque inlita adsidue mota ventis maria revomebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 7:2)
Nam Marcomannorum spoliis et insignibus quendam editum tumulum in tropaei modum excoluit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 3:2)
quorum unus Homerus sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 27:7)
nam saepe videmus illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:2)
necdum res igni scibant tractare neque uti pellibus et spoliis corpus vestire ferarum, sed nemora atque cavos montis silvasque colebant et frutices inter condebant squalida membra verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:10)
Ergo regibus occisis subversa iacebat pristina maiestas soliorum et sceptra superba, et capitis summi praeclarum insigne cruentum sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:1)
Sunt qui dicant hanc deam potentiam habere Iunonis, ideoque regale sceptrum in sinistra manu ei additum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 23:1)
Hunc Osirin Aegyptii ut solem esse adserant, quotiens hieroglyphicis litteris suis exprimere volunt, insculpunt sceptrum inque eo speciem oculi exprimunt, et hoc signo Osirin monstrant, significantes hunc deum solem esse regalique potestate sublimem cuncta despicere, quia solem Iovis oculum appellat antiquitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 12:1)
— Haec sunt spolia et de rege superbo Primitiae, ut nomine contumaciae cui poenas luit raptas de eo notaret exuvias.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 11:3)
Signum etiam eius est Cypri barbatum corpore, sed veste muliebri, cum sceptro ac natura virili:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 2:5)
Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis, Aut leto insigni.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 56:1)
Hic alii spolia occisis derepta Latinis Coniciunt igni, pro in ignem. Et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 5:2)
Te, quum, statione peracta, Astra petes serus, praelati regia coeli Excipiet, gaudente polo, seu sceptra tenere, Seu te flammigeros Phoebi conscendere currus, Telluremque nihil mutato sole timentem Igne vago lustrare iuvet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:10)
Pacis ad exhaustae spolium non cogit egestas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:34)
Memor ille doloris Hoc bellum sceptri fructum putat esse retenti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:70)

SEARCH

MENU NAVIGATION