라틴어 문장 검색

III, 2), Quandiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Deo. Per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:67)
"Fides, spes, charitas, tria haec;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:72)
III. Sed tamen est fides etiam rerum, quando non verbis, sed rebus ipsis praesentibus creditur quod futurum est, cum jam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa Dei sapientia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:1)
De qua fide rerum lucisque ipsius praesentia forsitan Paulus dicit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:2)
Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:3)
Sicut enim dicit hic, a gloria in gloriam, ita et ibi ex fide in fidem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:6)
Apud philosophos quoque de apparentibus etiam fides dici videtur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:8)
Argumentum est ratio quae rei dubiae facit fidem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:11)
Sunt autem plura ad Deum pertinentia quae credi vel non credi nostra non interest, quia sive credantur, sive non credantur, nullum incurrimus periculum, veluti si credamus Deum cras pluviam facturum vel non facturum, vel huic nequissimo homini misericordiam impensurum vel non. Ei vos quae de fide ad aedificationem loquitur, ea sola tractare ac docere sufficit, quae si non credantur damnationem pariunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:15)
Haec autem sunt quae ad fidem Catholicam pertinent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:16)
IV. Catholica quippe est fides, id est universalis, quae ita omnibus necessaria est, ut nemo discretus absque ea salvari possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:1)
Haec est fides Catholica, statim id aperiens, unde scilicet dicatur Catholica, et velut exponens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:3)
Fides autem Catholica partim circa ipsam divinitatis naturam, partim circa divina beneficia et quascunque Dei necessarias dispensationes vel ordinationes consistit, quae nobis diligenter apostolorum vel sanctorum Patrum symbolis expressa sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:6)
Primo itaque hanc fidei summam ponamus, de unitate scilicet ac trinitate divina;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:8)
V. Tenet igitur Christianae fidei religio unum solummodo Deum esse, ac nullo modo plures esse deos, unum omnium dominum, unum creatorem, unum principium, unum lumen, unum bonum, unum immensum, unum omnipotentem, unum aeternum, unam substantiam, sive essentiam incommutabilem penitus ac simplicem, cui nec partes aliquae, nec aliquid quod ipsa non fuerit, possit inesse, ac per omnia solam praedicat, ac credit unitatem, excepto quod ad personarum pertinet multitudinem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION