라틴어 문장 검색

ad ultimum usque vitae diem stabit paratus et in hac statione morietur magna se accepisse prae se ferens, paria voluisse.
(세네카, 행복론, Liber V 11:3)
" Omnia ista ingentibus intervallis diducta et in custodiam universi disposita stationes suas deserant ;
(세네카, 행복론, Liber VI 103:3)
Obicere se pro illo mucronibus insidiantium paratissimi et substernere corpora sua, si per stragem illi humanam iter ad salutem struendum sit, somnum eius nocturnis excubiis muniunt, latera obiecti circumfusique defendunt, incurrentibus periculis se opponunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 17:5)
ne somnum quidem extendere in partem diei licet aut a tumultu rerum in otium ruris quieti confugere aut assidua laboriosi officii statione fatigatum corpus voluptaria peregrinatione recreare aut spectaculorum varietate animum detinere aut ex tuo arbitrio diem disponere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 34:2)
Eodem modo sublimis animus, quietus semper et in statione tranquilla conlocatus, omnia infra se premens, quibus ira contrahitur, modestus et venerabilis est et dispositus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 37:4)
alii petunt illam, nobis haec statio, non portus est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 43:2)
Neque enim ille solus militat, qui in acie stat et cornu dextrum laevumque defendit, sed et qui portas tuetur et statione minus periculosa, non otiosa tamen fungitur vigiliasque servat et armamentario praeest ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 40:2)
voluptas humile, servile, imbecillum, caducum, cuius statio ac domicilium fornices et popinae sunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:3)
nulla praesens nauigantibus statio est, nihil salutare, nihil notum:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 4:7)
Maria terrasque, rerum naturam statione inmutauit sua:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 3:12)
has inter gravius cogor deflere querelas, supplicis a longis tristior excubiis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 164)
tu quoniam es, mea lux, magno dimissa periclo, munera Dianae debita redde choros, redde etiam excubias divae nunc, ante iuvencae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28c9)
nec mille excubiae nec te signata iuuabunt limina:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 152)
Romulus excubias decreuit in otia solui atque intermissa castra silere tuba.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 446)
"Fragor atria complet Vierni, quo forte loco pia turba senatus detulerat vim, vota, preces, locus, hora diesque dicitur imperio felix, ac protinus illic nobilium excubias gaudens sollertia mandat."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 248)

SEARCH

MENU NAVIGATION