라틴어 문장 검색

quae res tranquillum inter eos huius temporis statum fecisse putatur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 274:2)
ob cuius causam diligentius explorandam ad eosdem filios Godofridi Theotharius et Hruodmundus comites missi fuerunt, qui et causam filiorum Godofridi et statum totius regni Nordmannorum diligenter explorantes adventum Harioldi praecesserunt et imperatori omnia, quae in illis partibus comperire potuerunt, patefecerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 294:2)
Cui cum iniuncta sibi patefaceret, statum populi Romani iam dudum quorundam praesulum perversitate depravatum, memorati pontificis benivola adsensione ita correxit, ut omnes, qui rerum suarum direptione graviter fuerant desolati, de receptione bonorum suorum, quae per illius adventum Deo donante provenerat, magnifice sunt consolati.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 303:2)
Actum est hoc proelium Nonis Octobr.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVI 3:6)
Actum est hoc mense Octobrio, ipsoque mense fere mediante eclypsis solis facta est hora diei VIII.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:8)
Actum est hoc mense Februario.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 9:5)
Et patrata victoria ex parte coeperunt gloriari suis hoc actum viribus et non dederunt gloriam Deo.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:8)
Sed ut congredi debuerunt, contigit ruere Ragnoldum ducem Cinomannicum cum paucis, et hinc rediere omnes ad loca sua cum magna tristitia, nil actum utile.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:7)
Hocque actum est, antequam rex Flandras pergeret.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 48:7)
Atque ita actum est, ut sine aliquo effectu unusquisque rediret in sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:8)
inlesus permansit status aecclesiae.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 66:5)
Et Ludewicus rex orientalis aestivo tempore conventum populi sortis suae habuit ad Franconoford, ibique interfuit Arsenius, auricularius Nicolai papae, ab eo cum epistolis directus ob statum catholicae fidei et defensionem Christianae religionis.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 84:6)
omnem quippe hominis actum sermo praeit, qui, ut ait poeta praecipuus, dentium muro proficiscitur.
(아풀레이우스, 변명 7:4)
Cum in hoc statu res esset inter procationem matris et metum fili, fortene an fato ego aduenio pergens Alexandream.
(아풀레이우스, 변명 70:1)
adulescens est uisenda pulchritudine, crinibus a fronte parili separatu per malas remulsis, pone autem coma prolixior interlucentem ceruicem scapularum finibus obumbrat, ceruix suci plena, malae uberes, genae teretes, at medio mento lacullatura, eique prorsus citharoedicus status:
(아풀레이우스, 플로리다 15:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION