라틴어 문장 검색

Secundum autem deum, ne pereat anima tua, non facile tibi quisquam consulit, non quia desunt qui hoc faciant, sed quia difficile est invenire quando tecum ista possint loqui.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 2:2)
Si autem secundum deum me consulis ne anima tua pereat, et times verba veritatis dicentis:
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 9:5)
Sed nunc epistula sanctitatis tuae et occupatissimum me repperit et celerrimus baiuli reditus neque non rescribere tibi neque ad ea quae consuluisti, ita ut oportet, respondere permisit.
(아우구스티누스, 편지들, 56. (A. D. Epist. CCXLV) Domino Dilectissimo et Venerabile Fratri et Consacerdoti Possidio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:2)
aliud est enim facere, si cogaris, aliud consulere ut facias.
(아우구스티누스, 편지들, 56. (A. D. Epist. CCXLV) Domino Dilectissimo et Venerabile Fratri et Consacerdoti Possidio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:10)
Nam si numquam tenuisses eius adsensum, numerus te nullus defendisset annorum, sed post quantum libet tempus me consuluisses, nihil tibi aliud responderem nisi quod ait apostolus:
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 3:5)
Haec tibi scripsi, quoniam me consulendum putasti, non ut tuum rectum institutum sermone meo frangerem, sed quod te inordinate et incaute agente viri tui factum dolerem.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 11:1)
Plutarchus in libro quem de Herculis quam diu inter homines fuit animi corporisque ingenio atque virtutibus conscripsit, scite subtiliterque ratiocinatum Pythagoram philosophum dicit in reperienda modulandaque status longitudinisque eius praestantia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, I 2:1)
Cruciatibus autem doloribusque corporis et periculis mortem minitantibus habitum statumque vitae beatae, quem se esse adeptum putabat, neque laedi neque inminui existimabat, ac ne oris quoque et vultus serenitatem stoici hominis umquam ulla posse aegritudine obnubilari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 6:1)
set quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec sine illis ullo modo vivi possit, saluti perpetuae potius quam brevi voluptati consulendum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 3:2)
si res forte melius vertisset, dis quidem gratia habenda, sed exemplum tamen intromissum videretur, quo bene consulta consilia religione mandati soluta corrumperentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 5:1)
ad eos quasi ad oraculum adeunt, cum di immortales consulendi sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 12:1)
stare solitus Socrates dicitur pertinaci statu perdius atque pernox a summo lucis ortu ad solem orientem inconivens, immobilis, isdem in vestigiis et ore atque oculis eundem in locum directis cogitabundus, tamquam quodam secessu mentis atque animi facto a corpore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, I 3:1)
Exortus et occasus mobilia et varia sunt, meridies septentrionesque statu perpetuo stant et manent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 5:1)
Tum igitur, quod in Etruscos aruspices male consulentis animadversum vindicatumque fuerat, versus hic scite factus cantatusque esse a pueris urbe tota fertur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 6:1)
Cato rem quae consulebatur, quoniam non e republica videbatur, perfici nolebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION