라틴어 문장 검색

nam cum ventus eas leviter diducit euntis dissoluitque, cadant ingratius illa necessest semina quae faciunt fulgorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 7:6)
ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis, nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 10:7)
Autumnoque magis stellis fulgentibus alta concutitur caeli domus undique totaque tellus, et cum tempora se veris florentia pandunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 12:1)
nam dubio procul haec adverso flabra feruntur flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:7)
Illi enim ἑσπέραν a stella Hespero dicunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 15:2)
Nam Cancer in aestivo tropico est, in quo meante sole radii temperatam nostram non eminus sed superne demissi rectis fulgoribus lustrant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 26:2)
Apollo Χρυσοκόμας cognominatur a fulgore radiorum, quas vocant comas aureas solis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 47:1)
hoc est aer, qui tunc humidus adhuc gravisque obstabat aetheri ne fulgor luminum per humoris aerii densitatem tamquam e cuiusdam partus progressione fulgeret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 54:2)
Eundem enim esse Apollinem atque Mercurium vel hinc apparet quod apud multas gentes stella Mercurii ad Apollinis nomen refertur, et quod Apollo Musis praesidet, Mercurius sermonem, quod est Musarum munus, inpertit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 7:2)
sed sub huiusmodi fabula Argus est caelum stellarum luce distinctum, quibus inesse quaedam species caelestium videtur oculorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 12:2)
Is ergo ambitus caeli stellarum luminibus ornatus tunc aestimatur enectus a Mercurio, cum sol diurno tempore obscurando sidera veluti enecat, vi luminis sui conspectum eorum auferendo mortalibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 13:4)
Θεοὺς enim dicunt sidera et stellas, ἀπὸ τοῦ θέειν, id est τρέχειν, quod semper in cursu sint, ἢ ἀπὸ τοῦ θεωρεῖσθαι.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 3:3)
Hyginus enim de proprietatibus deorum, cum de astris ac de stellis loqueretur, ait oportere his volucres immolari.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 4:3)
Chaldaei quoque stellam Herculis vocant quam reliqui omnes Martis appellant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 6:2)
Minerva Diomedi suo pugnanti dumtaxat flammarum addit ardorem, et inter hostium caedes fulgor capitis vel armorum pro milite minatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION