라틴어 문장 검색

Hunc Romani etiam Stercutum vocant, quod primus stercore fecunditatem agris conparaverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 25:3)
Quem cito secuti multi extulerunt eorum pretia, ut ova eorum denariis veneant quinis, ipsi facile quinquagenis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 1:3)
Ecce res non ammiranda solum sed etiam pudenda, ut ova pavonum quinis denariis veneant, quae hodie non dicam vilius, sed omnino nec veneunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 2:1)
Sed et Lucilius, acer et violentus poeta, ostendit scire se hunc piscem egregii saporis qui inter duos pontes captus esset, eumque quasi ligurritorem catillonem appellat, scilicet qui proxime ripas stercus insectaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 17:2)
quippe videmus in doliolis vitreis aquae plenis et ova globis maioribus et iecuscula fibris tumidioribus et bulbos spiris ingentibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 1:4)
quin potius, si quid callet vestra sapientia, scire ex vobis volo, ovumne prius extiterit an gallina?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 1:3)
Iocum enim tibi de rei vilitate conparans consuluisti utrum prius gallina ex ovo an ovum ex gallina coeperit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 2:2)
Si concedimus omnia quae sunt aliquando coepisse, ovum prius a natura factum iure aestimabitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 3:1)
ergo natura fabricans avem ab informi rudimento coepit, et ovum, in quo necdum est species animalis, effecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 3:3)
ergo ovum visu simplex et undique versum pari specie creatum est, et ex illo varietas ornatum quibus constat avis species absoluta est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 4:2)
ita rationes seminales quae in ovo sunt, si venialis erit ista translatio, velut quaedam gallinae elementa credenda sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 5:2)
Nec inportune elementis, de quibus sunt omnia, ovum conparaverim:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 6:1)
in omni enim genere animantium quae ex coitione nascuntur invenies ovum aliquorum esse principium instar elementi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 6:2)
In gradientibus lacertae et similia ex ovis creantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:1)
quae serpunt ovis nascuntur exordio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION