라틴어 문장 검색

patriis sed non et filius arvis contentus late iam tum dicione premebat Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae et quos maliferae despectant moenia Abellae, Teutonico ritu soliti torquere cateias, tegmina quis capitum raptus de subere cortex, aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 34:2)
Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 22:6)
Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos, arvorum pecorisque deo, lucumque diemque, qui primi finis aliquando habuere Latinos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 24:8)
Immo ubi defunctae finem portusque tenebunt Ausonios olim, quaecumque evaserit undis Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva, mortalem eripiam formam magnique iubebo aequoris esse deas, qualis Nereia Doto et Galatea secant spumantem pectore pontum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:16)
Tercentum adiciunt (mens omnibus una sequendi) qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis, et Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 8:9)
Ilo namque procul validam direxerat hastam, quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra, te fugiens fratremque Tyren, curruque volutus caedit semianimis Rutulorum calcibus arva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 19:3)
Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis, infelix lolium et steriles nascuntur avenae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS23)
illic, officiant laetis ne frugibus herbae, hic, sterilem exiguus ne deserat humor harenam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:10)
Saepe etiam sterilis incendere profuit agros atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:7)
Quid dicam, iacto qui semine comminus arva insequitur cumulosque ruit male pinguis harenae deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis, ecce supercilio clivosi tramitis undam elicit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:14)
intereunt segetes, subit aspera silva, lappaeque tribolique, interque nitentia culta infelix lolium et steriles dominantur avenae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:16)
Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi, quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:3)
Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis, hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:4)
Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida, et steriles platani malos gessere valentis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:10)
fluminibus salices crassisque paludibus alni nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION