라틴어 문장 검색

foedere icto cum domum revertissent, extemplo inde exercitus Romanus deductus, annuo stipendio et trium mensum frumento accepto, quod pepigerat consul ut tempus indutiis daret quoad legati redissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 16:1)
cum quo pacti, ut singula vestimenta militibus et annuum stipendium darent, cum ire ad senatum iussi essent, secuturos se dictatorem responderunt, unius eius fidei virtutique causam suam commendantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 518:2)
stipendium exercitu Romano ab hoste in eum annum pensum et binae tunicae in militem exactae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 587:3)
nihil usquam dictu dignum ausi, trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias ita ut ad senatum Romam legatos mitterent, pacti sunt bimestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 619:1)
tum trium mensum frumento imperato et annuo stipendio ac singulis in militem tunicis ad senatum pacis oratores missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 634:1)
hoc proelio fractae iterum Etruscorum vires, et pacto annuo stipendio et duum mensum frumento permissum ab dictatore ut de pace legatos mitterent Romam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 61:1)
in eum annum cum Q. Fabium consulem non petentem omnes dicerent centuriae, ipsum auctorem fuisse Macer Licinius ac Tubero tradunt differendi sibi consulatus in bellicosiorem annum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 112:1)
M. Valerium consulem omnes centuriae dixere, senatus dictatorem dici iussurus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 134:1)
populus nihilo minus suffragia inibat, et ut quaeque intro vocata erat centuria, consulem haud dubie Fabium dicebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 165:2)
omnes quae supererant centuriae Q. Fabium, P. Decium consules dixere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 166:5)
cum primo vocatae Q. Fabium consulem dicerent omnes centuriae, Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 197:2)
Samnitem illis exercitum paratum, instructum armis, stipendio venisse, et confestim secuturos, vel si ad ipsam Romanam urbem oppugnandam ducant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 211:1)
qui priusquam ad suffragium centurias vocaret, in contionem advocato populo multa de magnitudine belli Etrusci disseruit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 293:2)
eumque et praerogativae et primo vocatae omnes centuriae consulem cum L. Volumnio dicebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 298:2)
tanta cupido erat sub eo duce stipendia faciendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 341:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION