라틴어 문장 검색

Rex autem maximis honoratum muneribus eum dimisit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 52:10)
Dictum est in antiquis proverbiis quod non eadem compunctione dolet quipro muneribus lacrimatur et qui sui dolore corporis gravatur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 99:15)
et si quid de eius dictis vel factis mente retines, eloquere, et habebopro munere.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 185:5)
Vita est spirandi munere frui, mors privari.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 1장 3:5)
Hoc autem spirandi munus apud plerosque in bonisducitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 1장 3:6)
Tertia mors est, qua cursum vitae hujus et munus explemus, id est, animae corporisque secessio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 2:8)
Quantos imperator terrae hujus in peregrinis locis aut honoris specie, aut muneris alicujus causa jubet degere!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 5:18)
Dux ipse nisi confecto praelio non sumit lauream, nec miles arma deponit, nec stipendii mercedem adipiscitur, nisi hoste superato.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:12)
Mors igitur stipendiorum plenitudo, summa mercedis, gratia missionis est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:13)
), requies earum per septem ordines, et futurae gloriae prima perfunctio, priusquam in suis habitationibus quietae congregationis munere perfruantur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:24)
promisit quasi arbiter muneris, conscius potestatis:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:43)
Et ideo Isaac tamquam Dei munus ad genus suum magis, quam ad populum appositus legitur, ut divinorum potius quam humanorum imitatorem esse sedulum recognoscas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:13)
ut advertas non nuntium mortis, sed gratiae munus expressum, qui translatus magis, quam derelictus est, cujus nemo novit sepulturam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 5:10)
Non ergo tamquam relapsus in terram deprehenditur corporis solutione, sed tamquam verbi coelestis operatione donatus et munere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 5:18)
Habet illa aetatis stipendium:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION