라틴어 문장 검색

iam deus in curru, quem summum texerat uvis, tigribus adiunctis aurea lora dabat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:381)
aspice, ut in curru modo det fluitantia rector lora, modo admissos arte retentet equos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 48:3)
non petito ut bene sit, sed uti male tutius, utque exilium saevo distet ab hoste meum, quamque dedere mihi praesentia numina vitam, non adimat stricto squalidus ense Getes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 240)
parce, vir inmenso maior virtutibus orbe, iustaque vindictae supprime lora tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 814)
nominis esse potest succinctus causa minister, hostia caelitibus quo feriente cadit, qui calido strictos tincturus sanguine cultros semper
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권184)
"sed enim temerarius ille est meus et stricto qualibet ense ruit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권475)
"inde diem, quae prima, meas celebrare Kalendas Oebaliae matres non leve munus habent, aut quia committi strictis mucronibus ausae finierant lacrimis Martia bella suis;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권118)
hic latet Hippolytus loris direptus equorum, unde nemus nullis illud aditur equis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권141)
dividit obstantes pectore taurus aquas, solliciti terrentur equi frustraque retenti per scopulos dominum duraque saxa trahunt, exciderat curru lorisque morantibus artus Hippolytus lacero corpore raptus erat reddideratque animam, multum indignante Diana.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권480)
alter inhaesuro similis iam iamque tenere sperat et extento stringit vestigia rostro, alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:5)
"Si potes his saltem monitis parere parentis, parce, puer, stimulis et fortius utere loris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:1)
Corripe lora manu, vel, si mutabile pectus est tibi, consiliis, non curribus utere nostris, dum potes et solidis etiamnunc sedibus adstas dumque male optatos nondum premis inscius axes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:18)
Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni vulnera curvata minitantem cuspide vidit, mentis inops gelida formidine lora remisit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:3)
Consternantur equi et saltu in contraria facto colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 25:4)
"aerane tantum aere repulsa valent et adunco tibia cornu et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis, non tuba terruerit, non strictis agmina telis, femineae voces et mota insania vino obscenique greges et inania tympana vincant?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION