라틴어 문장 검색

Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi, quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:3)
Inde ubi iam validis amplexae stirpibus ulmos exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde - ante reformidant ferrum - tum denique dura exerce imperia et ramos conpesce fluentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 17:2)
illi alternantes multa vi proelia miscent volneribus crebris, lavit ater corpora sanguis, versaque in obnixos urguentur cornua vasto cum gemitu, reboant silvaeque et longus Olympus Nec mos bellantis una stabulare, sed alter victus abit longeque ignotis exulat oris, multa gemens ignominiam plagasque superbi victoris, tum, quos amisit inultus, amores;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:5)
Ergo omni cura viris exercet et inter dura iacet pernix instrato saxa cubili frondibus hirsutis et carice pastus acuta, et temptat sese atque irasci in cornua discit arboris obnixus trunco ventosque lacessit ictibus et sparsa ad pugnam proludit harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:7)
ipsi per medias acies insignibus alis ingentes animos angusto in pectore versant, usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos aut hos versa fuga victor dare terga subegit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 4:7)
et tamen urges iampridem non tacta ligonibus arva bovemque disiunctum curas et strictis frondibus exples;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1410)
hunc si perconteris, avi cur atque parentis praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, omnia conductis coemens obsonia nummis, sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, respondet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.4)
ceterum, qui uti ἐπιδιηγήσει volet, narrationis loco rem stringat et contentus indicare, quod factum sit, quo sit modo factum plenius se loco suo expositurum esse promittat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 217:5)
nam ut illi robur ac lacertos barbamque ante omnia et alia, quae natura proprie maribus dedit, parum existimant decora, quaeque fortia, si liceret, forent ut dura molliunt, ita nos habitum ipsum orationis virilem et illam vim stricte robusteque dicendi tenera quadam elocutionis cute operimus et, dum levia sint ac nitida, quantum valeant, nihil interesse arbitramur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 282:1)
tum enim toto corpore obnitendum et, ut sic dixerim, directa fronte pugnandum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 299:2)
plenior Aeschines et magis fusus et grandiori similis, quo minus strictus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 78:1)
Et stricto gladio, quem usque in illum diem ab omni caede purum servaverat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 7:1)
Eodem modo non erit dubium, quin maius bonum sit gaudium quam obnixus animus ad perpetiendos cruciatus vulnerum aut ignium."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 40:3)
Aliquando extrinsecus, quo admoneatur mortalitatis, intervenit, sed id leve et quod summam cutem stringat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 5:1)
si contra steteris et obniti volueris, repelletur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 15:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION