라틴어 문장 검색

Valentis A. virtutes et vitia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장1)
Cuius bona multis cognita dicemus et vitia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 2:1)
nunc eius vitia percurramus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 4:3)
iniuriosus alia et iracundus, et criminantibus, sine differentia veri vel falsi, facillime patens, quae vitiorum labes etiam in his privatis cotidianisque rationibus impendio est formidanda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 6:2)
quod si forte inepta uidebor et oppido friuola uelle defendere, illis debet ea res uitio uorti, quibus turpe est etiam haec obiectasse, non mihi culpae dari, cui honestum erit etiam haec diluisse.
(아풀레이우스, 변명 3:9)
hocine homini opprobrari, pauperiem, quod nulli ex animalibus uitio datur, non aquilae, non tauro, non leoni?
(아풀레이우스, 변명 20:2)
tu mihi uitio dabis non facti uel dicti alicuius prauitatem, sed quod uiuo gracili lare, quod paucioris habeo, parcius pasco, leuius uestio, minus obsono?
(아풀레이우스, 변명 20:4)
quando non in omnibus gentibus uaria ingenia prouenere, quanquam uideantur quaedam stultitia uel sollertia insigniores?
(아풀레이우스, 변명 23:6)
Hic etiam pro sua grauitate uitio mihi uortebat, quod me nec sordidiora dicere honeste pigeret.
(아풀레이우스, 변명 32:1)
cedo enim, si ego de Veneris statua nihil dixissem neque interfeminium nominassem, quibus tandem uerbis accusasses crimen illud tam stultitiae quam linguae tuae congruens?
(아풀레이우스, 변명 32:3)
equidem, cum haec ab illis quasi grauia et uincibilia dicerentur, illorum stultitiam ridebam, tuam patientiam mirabar.
(아풀레이우스, 변명 33:8)
Nunc quoniam pisces horum satis patuerunt, accipe aliud pari quidem stultitia, sed multo tanta uanius et nequius excogitatum.
(아풀레이우스, 변명 40:1)
sequens causa morborum inest in eorum uitio, quae iam concreta ex simplicibus elementis una tamen specie coaluerunt, ut est sanguinis species et uisceris et ossi et medullae, porro illa quae ex hisce singularibus mixta sunt.
(아풀레이우스, 변명 47:4)
tantum super omnis stultitia euectus es, quippe qui sollertissimi et acerrimi philosophorum ne is quidem confidendum esse aiunt quae uidemus, at tu de illis quoque adfirmas, quae neque conspexisti umquam neque audisti.
(아풀레이우스, 변명 51:16)
confiteor enim, quod mihi obiectum est, eum, postquam uxorem duxerit, a compecti fide desciuisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse, denique ne matrimonium nostrum coalesceret, quiduis pati, quiduis facere paratum fuisse, quamquam omnis illa tam foeda animi mutatio et suscepta contra matrem simultas non ipsi uitio uortenda sit, sed socero eius eccilli Herennio Rufino, qui unum neminem in terris uiliorem se aut improbiorem aut inquinatiorem reliquit.
(아풀레이우스, 변명 72:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION