라틴어 문장 검색

statim quoque in summitate vesicae foramen fecimus, ne vapor, cessante calore, in liquorem restitutus resideret, et rationes confunderet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:17)
Maxime vero omnium nos movit, quod si interponeretur intervallum temporis aliquod notabile inter veritatem et visum, foret ut species per nubes interim orientes et similes medii perturbationes interciperentur saepenumero, et confunderentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:11)
post, pars floris magis terrea, quae odorem confundit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:5)
Quidam enim valde negligenter confundunt hunc motum cum gemino illo motu antitypiae et nexus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:16)
Quatuor enim virtutes sive operationes sunt in magnete, quae non confundi, sed separari debent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:10)
licet admiratio hominum et stupor eas commiscuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:11)
ut et omnis machina corrumpitur et confunditur per easdem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:5)
maxime autem compages corporum compositorum et subtiliores schematismos destrui et confundi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:9)
Optimum erit favoribus et repulsis eos alternis excipere, unde attoniti et confusi haereant nescientes quid expectent, et veluti intra sylvam ambulent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:14)
Virtutes minores ab iis extorquent, mediae admirationem quandem vel stuporem illis incutiunt, sublimes autem in sensum aut perceptionem eorum prorsus non veniunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:5)
sed, quocumque die sepelieris matrem tuam circa me, eodem die noli manere in finibus eius. Video enim quia multa iniquitas est in illa, et fictio multa perficitur in illa, et non confunduntur. Vide, fili, quae fecit Nadab Achicaro, qui eum nutrivit. Nonne vivus deductus est in terram?
(불가타 성경, 토빗기, 14장10)
Amicum tegere non confundar, a facie illius non me abscondam; et, si mala mihi evenerint per illum, sustinebo:
(불가타 성경, 집회서, 22장31)
Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum;
(불가타 성경, 집회서, 25장35)
Laetetur anima vestra in misericordia eius, et non confundemini in laude ipsius.
(불가타 성경, 집회서, 51장37)
Lapidibus de monte similes sunt, lignea et inaurata et inargentata; qui autem excolunt illa, confundentur.
(불가타 성경, 바룩서, 4장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION