라틴어 문장 검색

Nec hoc praetereo, quod ex fructibus, arborum illi sunt frigidiores quorum sucus imitatur vini saporem, ut mala seu simplicia seu granata vel cytonia, quae cotonia vocat Cato.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 13:1)
Nam vinum cum in infantia est, dulce, cum pubescit, magis suave quam dulce est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 15:4)
Vocavit enim mel dulce et vinum suave.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 16:3)
Mustum igitur cum necdum suave est, sed tantummodo dulce, horrore quodam tantum sumi de se non patitur quantum sufficiat ebrietati.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 16:4)
eo siccato vinum quasi spoliatum viribus, prout ingenio imbecillum aut validum fuit, vel acore exasperatur vel austeritate restringitur, oleum autem superfluo humore siccato, velut mucore qui in eo latuit absterso, acquirit novam suavitatem saporis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 12:3)
contra in vase vini pars inferior admixtione faecis non modo turbulenta sed et sapore deterior est, pars vero summa aeris vicinia corrumpitur, cuius admixtione fit dilutior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 14:3)
Quippe et vox ad aures ultro venit, et aurae in nares influunt, et palato ingeritur quod gignat saporem, et corpori nostro adplicantur tactu sentienda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 6:1)
confugiendum est igitur ad saporem, qui si formae consentiat, malum esse nulla dubitatio est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 22:6)
Hinc cellarius experitur artes, Ut condat vario vafer sapore In rutae folium Capelliana.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXI6)
Inter sapores fertur alitum primus Ionicarum gustus attagenarum.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXI Attagenae1)
Rustica sim an perdix, quid refert, si sapor idem est?
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXVI Rusticulae1)
Si caldum potas, ardenti murra Falerno Convenit et melior fit sapor inde mero.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXIII Murrina1)
ob quam rem irata Venus illum mori fecit, virginem autem in myrtum arborem vertit, eique quod sacerdos fuisset, praestitit, ut perpetuo et suavi odore gauderet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2315)
in bucolicis Phoebo sua semper apud me munera sunt, lauri, et suave rubens hyacinthus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 543)
quamvis alii dicant, ideo myrtum Veneri dicatam, quia cum e mari exisset ne nuda conspiceretur, conlatuit in myrto, vel quia fragilis est arbor ipsa, ut amor inconstans, vel quia iucundi odoris, ut sic positae quoniam suavis miscetis odores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 728)

SEARCH

MENU NAVIGATION