라틴어 문장 검색

Sed pleraque ex uulneribus oculis subiecta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 11:1)
aptissimumque est uel Ephesium uel id, quod ei subiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 10:5)
Id et spongia expressa atque admota fit et subiecto uase oris angusti calida aqua repleto.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 1:2)
hominemque eum hiante ore uaporem excipere, ut supra dictum est, undique inclusum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 7:3)
Ac mediocriter eam tumentem aqua quoque frigida eodem modo subiecta reprimit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 2:4)
Ex eadem autem aqua gargarizandum quoque est, quae uel cum lasere uel sine eo hac ratione uuae subiecta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 2:5)
interdum enim fit, sed raro, ut, quicquid abscedit, uelamento suo includatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 2:2)
sed subiecto iam uetustiore pure callum circumdari.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 2:5)
Cum in cauo mucro est, ilico digiti subiecti partis alterius uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 8:4)
Omnia uero ista et ex paruulo incipiunt et diu paulatimque increscunt, et tunica sua includuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 2:1)
sed steatomatis tunica quoque secanda est, ut effundatur quicquid intus coit, quia non facile a cute et subiecta carne ea separatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 3:7)
Quo magis autem necessaria pars erit, quae tractabitur, hoc quoque maiori periculo subiecta est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 9:4)
id autem superueniens ab interiore parte membranula * includit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 32:3)
contra tempora quidem timide, ne subiecti musculi qui maxillas tenent sentiant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 47:1)
Lingua uero quibusdam cum subiecta parte a primo [natali] die uincta est, qui ob id ne loqui quidem possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION