라틴어 문장 검색

libata Bacchi dona permutat cruor ambitque densus regium fumus caput ipsosque circa spissior vultus sedet et nube densa sordidam lucem abdidit.
(세네카, 오이디푸스 4:29)
Vt profugus urbem liquit infesto gradu celerem citatis passibus cursum explicans, celso sonipedes ocius subigit iugo et ora frenis domita substrictis ligat.
(세네카, 파이드라 15:1)
Hic est CORVVS qui cum temptaret scolam Romae Sosio illi qui Iudaeos subegerat declamauit controuersiam de ea quae apud matronas disserebat liberos non esse tollendos et ob hoc accusatur reipublicae laesae.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 21:4)
quamvis rigentem tot malis subigent virum.
(세네카, Thyestes 312:1)
His ista iactas, quos decem annorum gravi regno subactos Pyrrhus exsolvit iugo?
(세네카, Troades 351:1)
atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis, stabant Romano pila Sabina Foro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 45)
"hic coeuntes claudebant angusta vias arcuque subactum vicum Helenam flumenque simul sub tramite longo artus suppositis trabibus transmiserat agger."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 90)
"nam post Iuthungos et Norica bella subacto victor Vindelico Belgam, Burgundio quem trux presserat, absolvit iunctus tibi."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 96)
"Litorius Scythicos equites tum forte subacto celsus Aremorico Geticum rapiebat in agmen per terras, Arverne, tuas;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 100)
cuius nec feritas subacta tunc est, caesis milibus ante cum ducentis in vallis Scythicae coactus artum orbatae ad Tomyris veniret utrem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem9)
"te quoque multimodis ambisset, Hiberia, ludis axe Pelops, cursu Hippomenes luctaque Achelous, Aeneas bellis spectatus, Gorgone Perseus;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 32)
nos istic positos semelque visos bis iam menstrua luna conspicatur, nec multum domino vacat vel ipsi, dum responsa petit subactus orbis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:5)
ubi, quaesumus, animo tam celeriter excessit vestigiis tuis nuper subacta Calpis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 2:1)
ut vero e tereti demisit nebrida collo errantesque sinus hedera collegit et alte cinxit purpureis flaventia tempora vittis vibravitque gravi redimitum missile dextra, attonito stat turba metu sacrisque relictis illum ambire libet pronosque attollere vultus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권248)
date carmina festis digna toris, hunc ipse Coo plaudente Philetas Callimachusque senex Umbroque Propertius antro ambissent laudare diem, nec tristis in ipsis Naso Tomis divesque foco lucente Tibullus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam117)

SEARCH

MENU NAVIGATION