라틴어 문장 검색

ita de comitiis donec rediit Marcellus silentium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 411:1)
postquam Marcellus ab exercitu rediit, comitia consuli uni rogando in locum L. Postumii edicuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 414:1)
creatur ingenti consensu Marcellus, qui extemplo magistratum occiperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 415:1)
in locum Marcelli, ubi is se magistratu abdicavit, suffectus Q. Fabius Maximus tertium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 416:1)
inde M. Marcellum propraetorem cum iis copiis quas habebat Nolam in praesidium misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 537:2)
eadem aestate Marcellus ab Nola, quam praesidio obtinebat, crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit adeoque omnia ferro atque igni vastavit ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 564:1)
at hercule non solum incolumi et victore sed praesente te, cum ploratum prope coniugum ac liberorum nostrorum exaudire et flagrantia tecta posses conspicere, ita sumus aliquotiens hac aestate devastati ut M. Marcellus, non Hannibal, vicisse ad Cannas videatur, glorienturque Romani te, ad unum modo ictum vigentem, velut aculeo emisso torpere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 571:1)
nihil enim Marcellus ita egerat ut aut fortunae aut temere hosti commissum dici posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 587:1)
ex his Hanno, cum ad murum successisset, Herennium Bassum et Herium Pettium ad conloquium evocatos permissuque Marcelli egressos per interpretem adloquitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 589:1)
nolle ominari quae captae urbi casura forent, et potius spondere, si Marcellum cum praesidio ac Nolam tradidissent, neminem alium quam ipsos legem qua in societatem amicitiamque Hannibalis venirent dicturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 594:1)
quem ut successisse muris Marcellus vidit, instructa intra portam acie cum magno tumultu erupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 599:1)
quod ubi animadvertit Marcellus, extemplo in aciem copias eduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 602:1)
et Nolani aciem Romanam auxerunt, quos conlaudatos Marcellus in subsidiis stare et saucios ex acie efferre iussit, pugna abstinere, ni ab se signum accepissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 604:1)
Marcellus victis ante diem tertium, fugatis ante paucos dies a Cumis, pulsis priore anno ab Nola ab eodem se duce, milite alio, instare iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 606:3)
cum haec exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos erigeret, Hannibal multo gravioribus probris increpabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 610:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION