라틴어 문장 검색

nihil puto tibi esse utilius quam ibidem opperiri, quoad scire possis quid tibi agendum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 20 1:4)
| Volebamus miseri exclamare, sed nec in auxilio erat quisquam, et hinc Psyche acu comatoria cupienti mihi invocare Quiritum fidem malas pungebat, illinc puella penicillo, quod et ipsum satureo tinxerat, Ascylton opprimebat . . . . Ultimo cinaedus supervenit myrtea subornatus gausapa cinguloque succinctus . . . . Modo extortis nos clunibus cecidit, modo basiis olidissimis inquinavit, donec Quartilla balaenaceam tenens virgam alteque succincta iussit infelicibus dari missionem . . . . Uterque nostrum religiosissimis iuravit verbis inter duos periturum esse tam horribile secretum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 21:1)
Itaque et a me aestimabuntur ut coepta, spectabuntur ut membra, extremamque limam tuam opperientur in scrinio nostro.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 7:3)
neque enim dum flumina pacem et placidos habeant lapsus totaeque residant, opperiuntur, aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 8:3)
Nam crura loquentis terra supervenit, ruptosque obliqua per ungues porrigitur radix, longi firmamina trunci;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 48:3)
repromissionis tempus opperiri nolens, in sexcenta momenta suae historiae dissipatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:11)
nec mota est iaculo monstri sine more furentis, opperiens propriis perituram viribus Iram.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 133)
Opperiar hominem hic, ut salutem et conloquar.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 3188)
Opperiar ut sciam numquidnam haec turbae tristitia adferat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 410)
ibi me opperire, et quod parato opus est para.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 288)
Tu Mysis dum exeo parumper opperire hic.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 2105)
tu istam opperire.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 293)
Vin interea, dum is venit, Domi opperiamur potius quam hic ante ostium?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 2106)
Hic solebamus fere Plerumque eam opperiri dum inde iret domum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 281)
Namque sub ingenti lustrat dum singula templo, reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi, artificumque manus inter se operumque laborem miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas, bellaque iam fama totum volgata per orbem, Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 28:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION