라틴어 문장 검색

Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit successitque gemens stabulis questuque cruentus atque imploranti similis tectum omne replebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:10)
Ruit omnis in urbem pastorum ex acie numerus caesosque reportant Almonem puerum foedatique ora Galaesi implorantque deos obtestanturque Latinum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:2)
Surge age, nate dea, primisque cadentibus astris Iunoni fer rite preces iramque minasque supplicibus supera votis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 3:12)
me, me ipse meumque obieci caput et supplex ad limina veni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:10)
ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen arma rogo genetrix nato.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:4)
Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:4)
Ille astu subit ac tremibunda supervolat hasta, et genua amplectens effatur talia supplex:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:6)
Quicumque Iliacos ferro violavimus agros, mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis, quos Simois premat ille viros, infanda per orbem supplicia et scelerum poenas expendimus omnes, vel Priamo miseranda manus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:6)
Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur, et socii amissi petierunt aethera pennis fluminibusque vagantur aves, heu dira meorum supplicia, et scopulos lacrimosis vocibus implent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:14)
tua prima per auras tela tenens supplex hostem fugit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 21:2)
medios volat ecce per hostis vectus equo spumante Saces, adversa sagitta saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:2)
Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit mons circum, et vocem late nemora alta remittunt Ille humilis supplexque oculos, dextramque precantem protendens, "Equidem merui nec deprecor," inquit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:6)
Condito mitis placidusque telo Supplices audi pueros, Apollo ;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 18)
o quamvis neque te munera nec preces nec tinctus viola pallor amantium nec vir Pieria paelice saucius curvat, supplicibus tuis parcas, nec rigida mollior aesculo nec Mauris animum mitior anguibus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 104)
Cervus equum pugna melior communibus herbis pellebat, donec minor in certamine longo imploravit opes hominis frenum que recepit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1017)

SEARCH

MENU NAVIGATION