라틴어 문장 검색

verum id elegantissime cum eorum, a quibus ad se perductus esset, precibus, tum etiam adolescentia sua excusat, detracturus alioqui plurimum auctoritatis sibi, in causa praesertim suspecta, si eum se esse, qui temere nocentes reos susciperet, fateretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 75:2)
veteribus quidem etiam dissimulare eloquentiam fuit moris, idque M. Antonius praecipit, quo plus dicentibus fidei minusque suspectae advocatorum insidiae forent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 149:1)
Alii Tarquinium a Cicerone inmissum aiebant, ne Crassus more suo suspecto malorum patrocinio rem publicam conturbaret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장9)
Per idem tempus Bomilcar, cuius impulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et [ipse] eum suspiciens novas res cupere, ad perniciem eius dolum quaerere, die noctuque fatigare animum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장1)
suspiciant omnes vitam nostram, sed agnoscant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 5:5)
non minus contemni quam suspici nocet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 10:6)
illo nomine te suspice, quod facies non coactus, quod tam facile erit tibi illud pati semper quam aliquando experiri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 8:3)
Itaque alteri magis gratulatur, alterum magis suspicit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 4:4)
ire quadrato agmine exercitum, ubi hostis ab omni parte suspectus est, pugnae paratum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 7:3)
Suspiciendi tamen sunt et ritu deorum colendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 9:2)
Nec hoc tantum in necessitate ultima facit, sed cum primum illi coepit suspecta esse fortuna, diligenter circumspicit, numquid ideo desinendum sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 5:4)
Quemadmodum praeceptores suos veneratur ac suspicit, quorum beneficio illis inviis exit, sic et hos, sub quorum tutela positus exercet artes bonas."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 4:2)
Sapiens tam aequo animo omnia apud alios videt contemnitque quam Iuppiter et hoc se magis suspicit, quod Iuppiter uti illis non potest, sapiens non vult.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 14:4)
inter suspecta male vivitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 5:5)
Mangones quicquid est, quod displiceat, aliquo lenocinio abscondunt, itaque ementibus ornamenta ipsa suspecta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION