라틴어 문장 검색

quarum enim rerum praesentia sumus in aegritudine, easdem inpendentes et venientes timemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 14:4)
nam et metus opinio magni mali inpendentis et aegritudo est opinio magni mali praesentis, et quidem recens opinio talis mali, ut in eo rectum videatur esse angi, id autem est, ut is qui doleat oportere opinetur se dolere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:1)
est ergo aegritudo opinio recens mali praesentis, in quo demitti contrahique animo rectum esse videatur, laetitia opinio recens boni praesentis, in quo ecferri rectum esse videatur, metus opinio impendentis mali, quod intolerabile esse videatur, libido opinio venturi boni, quod sit ex usu iam praesens esse atque adesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 14:6)
Et si fidentia, id est firma animi confisio, scientia quaedam est et opinio gravis non temere adsentientis, metus quoque est diffidentia expectati et impendentis mali, et si spes est expectatio boni, mali expectationem esse necesse est metum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 80:1)
in hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari saeta equina aptum demitti iussit, ut impenderet illius beati cervicibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 62:3)
Praemisi vero haec Lemmata ut effugerem taedium deducendi perplexas demonstrationes, more veterum Geometrarum, ad absurdum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 58:3)
hunc oculum pro vobis impendi:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 1:3)
Ut quadringenta impendat, non sentiet patrimonium illius, et sempiterno nominabitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:17)
Nam sine causa [quidem] spiritum tanquam rem vacuam impendere ne vos quidem existimo velle.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:13)
Malo mortuum impendere quam vivum occidere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:15)
Itaque taedio fatigatus rogo inquam expiare manus pretio liceat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:10)
Legesne, quaeso, potius viles nenias, Impendas curam quam rei domesticae, Reddas amicis tempora, uxori vaces, Animum relaxes, otium des corpori, Ut assuetam fortius praestes vicem?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.6)
ut vero aliquis libenter educationis taedium laboremque suscipiat, non praemiis modo verum etiam exquisitis adhortationibus impetrandum est.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 11:1)
nam perire omne tempus arbitrabatur, quod studiis non impenderetur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 16:3)
rursus cum audis quid studiis laboris impenderit, nec scripsisse satis nec legisse?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION