라틴어 문장 검색

Anima quoque in hoc corpore tamquam in fidibus musicis, quae sobria est tamen summis, ut ita dicam, digitis velut nervorum sonos, ita pulsat carnis istius passiones, ut consonum reddat morum atque virtutum consentientemque concentum;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:12)
Unde et nos si volumus post mortem corporis hujus in bonis esse, caveamus ne agglutinetur anima nostra huic corpori, ne commisceatur, ne inhaereat, ne trahatur a corpore, et tamquam ebria perturbationibus ejus vacillet et fluitet, nec se ei credat atque ejus delectationibus, ut committat se ejus sensibus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:1)
ex quo, tanquam ex materia:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 3:5)
per quid, tanquam per aliquod instrumentum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 3:7)
Una quae totum menti suae deputat tamquam principali, et quasi cuidam cogitationis, et sensus, et motus omnis auctori;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:2)
Et ideo Isaac tamquam Dei munus ad genus suum magis, quam ad populum appositus legitur, ut divinorum potius quam humanorum imitatorem esse sedulum recognoscas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:13)
non dicit et seminibus tamquam in multis, sed sicut uni, hoc est, semini tuo, quod est Christus (Galat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:7)
sed ubi maturior aetas successerit, tamquam pubescentis lasciviae tempestate discussa, tranquillitatem refundi, et in quosdam portus quietos lassae animae navigium subducere?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:21)
Nonne tibi videtur Esau tamquam in agone victus, et propriae mentis infirmitate imparem se existimans cessisse victori coronam, quem videbat nullis passionum illecebris inflecti, quarum ipse pulverem sustinere non poterat?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:9)
Venite ergo, fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:44)
ut veloci fuga tamquam furiosae dominae declinare saevitiam, et tetro servitio exire possimus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:9)
Et patres nostri festinantes manducabant pascha, succincti lumbos, et pedes suos calceamentorum induti vinculis, et tamquam corporeum onus deponentes, ut essent parati ad transitum;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:22)
Siquidem et Pharisaeus ille reprehensus est qui jejunia sua velut beneficia enumerabat, et tamquam objectabat Deo, et se criminum memorabat exsortem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 3:2)
Itaque cum vere anima corpori tamquam servo domina sit praeferenda, utique primitias ejus, hoc est, animae prius quam corporis offerre debemus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 10:5)
ut tamquam in salo maris tutam navibus stationem, portu quodam tuae mentis exhibeas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION