라틴어 문장 검색

Inde, lupi ceu Raptores atra in nebula, quos inproba ventris Exegit caecos rabies, catulique relicti Faucibus expectant siccis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 9:2)
Dixerat, et tenues fugit ceu fumus in auras.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 8:1)
Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni Cum sese e pastu referunt et longa canoros Dant per colla modos:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 3:1)
Inpastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, Suadet enim vesana fames, si forte fugacem Conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, Gaudet hians inmane, comasque adrexit, et haeret Visceribus super accumbens lavit inproba taeter Ora cruor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 7:1)
Nam quia Arcturus iuxta septentrionem est, Taurus vero in quo Hyades sunt, sed et Orion, in regione austri sunt, crebram cervicis reflexionem in Palinuro sidera consulente descripsit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 11:3)
Qualis mugitus, fugit cum saucius aram Taurus et incertam excussit cervice securim.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 10:2)
Sed nec hoc minus eleganter, quod de tauro ad sacrificium tracto loquens meminit et Apollinis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 11:2)
His autem duobus praecipue rem divinam fieri tauro testis est ipse Virgilius:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 11:6)
Adversi rupto ceu quondam turbine venti Confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois Eurus equis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 14:2)
Ceu canis umbrosam lustrans Gortynia vallem, Si veteris potuit cervae conprendere lustra, Saevit in absentem, et circum vestigia lustrans, Aethera per nitidum tenues sectatur odores.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 20:3)
Diversi magno ceu quondam turbine venti Confligunt, zephyrusque notusque et laetus Eois Eurus equis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 28:1)
caesique in pectora tauri Inferni venere dei.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:65)
Ceu morte parentem Natorum orbatum, longum producere funus Ad tumulum iubet ipse dolor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:46)
Armenios, Cilicasque feros, Taurosque subegi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:41)
Pulsus ut armentis primo certamine taurus Silvarum secreta petit, vacuosque per agros Exsul in adversis explorat cornua truncis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:46)

SEARCH

MENU NAVIGATION