라틴어 문장 검색

165. Scimus technologiam, quae combustibilibus fossiciis nititur, quae multum polluunt – praesertim carbo, sed etiam petroleum et minus gasium –, paulatim et absque cunctatione esse substituendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:1)
Hoc modo nova additur iniustitia sub ambitus curandi specie.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 221:3)
Haec ratio solutio videtur celer facilisque, sub specie alicuius in ambitum officii, quod tamen immutationem minime secum fert, quae condicionibus requiritur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 222:2)
Rectus usus copiosae solis energiae requirit ut rationes et subsidia statuantur ita ut Nationes ad progressionem nitentes translatam technologiam, technicum iuvamen et rei nummariae copias adhibere possint, at semper certis consideratis condicionibus, quoniam “congruenter usque non ponderatur convenientia instrumentorum cum contextu ad quem referuntur”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 223:4)
Quam ob rem de ambitu ac progressu oeconomico quaestiones iam poni non possunt tantum a Nationum dissimilitudine sumpto initio, sed requirunt ut politicae res nationales localesque considerentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 228:2)
Quomodo disponit custoditque societas proprium futurum aevum intra usque innovatam technologiam?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 229:2)
Haud prudens potestatis aedificatio efficit ut de ambitu sapienter agenda difficulter in publica regiminum agenda inserantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 230:3)
Ceterum municipii leges efficaciores esse possunt si inter proximas gentes pactio initur, ut eaedem ambitus politicae actiones sustineantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 231:8)
Verum quoque est politicum realismum incepta ac technologias ad tempus requirere, quae autem cum proposito acceptioneque officiorum, gradatim ac necessario gerendorum, prorsus iugantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:2)
181. Necessaria est continuatio, quoniam politicae climatis variationum actiones et ambitus tutelae demutari non possunt quotiescumque regimen mutat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 233:1)
Cogitatio deserenda est “interventuum” ambitus, ut res politicae ponderatae et ab omnibus participibus excussae habeantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 236:7)
184. Cum fortuita pericula exstant ambitus, quae ad praesens futurumque bonum commune attinent, haec condicio requirit ut “deliberationes ex comparatione decernantur periculorum et beneficiorum, quae ex omnibus optionibus elegi possunt”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 237:1)
Hac ratione probandi onus invertitur, propterea quod his in casibus obiectiva decretoriaque probatio reperiatur oportet, statutum opus ambitui aut incolis gravia damna haud illaturum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 239:5)
188. Disputationes oriuntur de ambitus quaestionibus, de quibus difficile est ut consentio obtineatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 241:1)
Ambitus ad bona illa pertinet quae mercatus rationes tueri aut congruenter promovere non valent”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 244:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION