라틴어 문장 검색

reus, quotiens causa patietur, debebit esse in defensione moderatus, quia fere ira et concitatio furori sunt similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 195:1)
nam primum est, ut liqueat, augere quid velimus an minuere, dicere an moderate, laete an severe, abundanter an presse, aspere an leniter, magnifice an subtiliter, graviter an urbane.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 103:3)
licet igitur paeana sequatur Ephorus, inventum a Thrasymacho, probatum ab Aristotele, dactylumque ut temperatos brevibus ac longis, fugiat spondeum et trochaeum, alterius tarditate nimia, alterius celeritate damnata, herous, qui est idem dactylus, Aristoteli amplior, iambus humilior videatur, trochaeum ut nimis currentem damnet eique cordacis nomen imponat, eademque dicant Theodectes ac Theophrastus, similia post eos Halicarnasseus Dionysius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 344:2)
promptum sit os, non praeceps, moderatum, non lentum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 199:4)
temperatus medium quoddam serenum efficit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 225:4)
procursio opportuna brevis, moderata, rara.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 272:4)
plerumque tamen et vox temperata et gestus modestus et sedens humero toga et laterum lenis in utramque partem motus, eodem spectantibus oculis, decebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 308:4)
rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장3)
Et sane Gracchis cupidine victoriae haud satis moderatus animus fuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 42장4)
tanta temperantia inter ambitionem saevitiamque moderatum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 45장2)
Ceterum in utroque magis studia partium quam bona aut mala sua moderata.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장6)
Quaecumque adtribuit condicio nascendi et corporis temperatum, cum multum se diuque animus conposuerit, haerebunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 6:3)
Hoc multo fortius est, ebrio ac vomitante populo siccum ac sobrium esse, illud temperatius, non excerpere se nec insigniri nec misceri omnibus et eadem, sed non eodem modo, facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 4:1)
Omnes Zenones et Chrysippi moderata, honesta, tua suadebunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 11:4)
Habeat vires magnas, moderatas tamen;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION