라틴어 문장 검색

Caedit ceruices tanti uiri et umero tenus recisum amputat caput.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 2:4)
Reliquiae praetoris unco trahebantur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 1:3)
Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae - inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 20:1)
Apud desidiosissimos ergo videbis quicquid orationum historiarumque est, tecto tenus exstructa loculamenta ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 88:1)
perimes maritum, cuius extremus dies primusque laudes novit et caelo tenus erecta terras fama suppositas habet?
(세네카, Hercules Oetaeus 5:27)
ingemuit omnis turba nec lacrimas dolor cuiquam remisit, mater in luctum furens diduxit avidum pectus atque utero tenus exerta vastos ubera in planctus ferit.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:35)
Gravi deorum nostra iam pridem domus urgetur ira, prima quam pressit Tenus furore miserae dura genetricis meae, quae nupta demens nupsit incesta face, oblita nostri, coniugis, legum immemor.
(세네카, 옥타비아 5:2)
scrutatur avidus manibus uncis lumina, radice ab ima funditus vulsos simul evolvit orbes;
(세네카, 오이디푸스 12:32)
O magna vasti Creta dominatrix freti, cuius per omne litus innumerae rates tenuere pontum quicquid Assyria tenus tellure Nereus pervius rostris secat, cur me in penates obsidem invisos datam hostique nuptam degere aetatem in malis lacrimisque cogis?
(세네카, 파이드라 2:1)
capulo tenus abdidit ensem.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 5:7)
in membra corpus, amputat trunco tenus umeros patentis et lacertorum.
(세네카, Thyestes 777:1)
uteroque tenus pateant artus.
(세네카, Troades 94:1)
non solum taurus ferit uncis cornibus hostem, verum etiam instanti laesa repugnat ovis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 514)
et bene cum fixum mento discusseris uncum, nil erit hoc:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 148)
illi ut uirgatis iaculans it ab agmine bracis torquis ab incisa decidit unca gula.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1026)

SEARCH

MENU NAVIGATION