라틴어 문장 검색

sed nominis huius causa, quod horrendum stridere nocte solent, sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt naeniaque in volucres Marsa figurat anus, in thalamos venere Procae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권95)
Quaeque ratum triplici pollice netis opus, Quique per infernas horrendo murmure valles Inperiuratae laberis amnis aquae, Quasque ferunt torto vittatis angue capillis Carceris obscuras ante sedere fores;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 4:5)
Ut qui terribiles pro gramen habentibus herbis Impius humano viscere pavit equos :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 19:3)
lurida terribiles miscent aconita novercae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 17:16)
Maenala transieram latebris horrenda ferarum et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 27:7)
Madidis Notus evolat alis, terribilem picea tectus caligine vultum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 33:2)
Vasti quoque rector Olympi, qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, non agat hos currus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:11)
Quem postquam Tyria lucum de gente profecti infausto tetigere gradu, demissaque in undas urna dedit sonitum, longo caput extulit antro caeruleus serpens horrendaque sibila misit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:3)
Se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat, aere repercusso formam adspexisse Medusae, dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat, eripuisse caput collo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 76:4)
Haud ultra tenuit Saturnius iram, terribilesque hortatus equos in gurgitis ima contortum valido sceptrum regale lacerto condidit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 41:10)
Concita per silvas turba comitante suarum terribilis Procne furiisque agitata doloris, Bacche, tuas simulat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:5)
Dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum, concipit interea validos Aeetias ignes et luctata diu, postquam ratione furorem vincere non poterat, "frustra Medea, repugnas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:2)
Vertere truces venientis ad ora terribiles vultus praefixaque cornua ferro, pulvereumque solum pede pulsavere bisulco fumificisque locum mugitibus impleverant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:7)
Pervigilem superest herbis sopire draconem, qui crista linguisque tribus praesignis et uncis dentibus horrendus custos erat arboris aureae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 9:1)
Haud secus exarsit, quam circo taurus aperto, cum sua terribili petit inritamina cornu, poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION