라틴어 문장 검색

hac ipse magistra das veniam victis, hac exorante calores horrificos et quae, numquam nocitura, timentur iurgia contentus solo terrore coerces aetherii patris exemplo, qui cuncta sonoro concutiens tonitru Cyclopum spicula differt in scopulos et monstra maris nostrique cruoris parcus in Oetaeis exercet fulmina silvis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:10)
Mavortia plebes te dominum Bruto non indignante fatetur et, quod adhuc nullo potuit terrore coacta libertas Romana pati, Stilichonis amori detulit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:100)
Quamobrem cum adhuc paucas pestis perculit, omnibus sanguis detrahendus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 1:3)
' perculsus inprovisa interrogatione paulum reticuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장3)
Blaesus paucos, maxime praeda onustos, ad terrorem ceterorum adfici verberibus, claudi carcere iubet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 21장2)
et postquam ortae nubes offecere visui creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem portendi, sua facinora aversari deos lamentantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장6)
negat se terrore et minis vinci:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장2)
inde hostibus terror, fiducia militi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장6)
velis habiles, citae remis augebantur alacritate militum in speciem ac terrorem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장7)
Eodem anno mancipii unius audacia, ni mature subventum foret, discordiis armisque civilibus rem publicam perculisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장1)
id signum perculsi fuit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 46장8)
divisusque exercitus, ut Tacfarinas lectos viros et Romanum in modum armatos castris attineret, disciplina et imperiis suesceret, Mazippa levi cum copia incendia et caedis et terrorem circumferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장5)
sed hunc mitem erga amicos, modicum voluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse, neque minus proeliatorem, etiam si temeritas afuerit praepeditusque sit perculsas tot victoriis Germanias servitio premere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장4)
sed Tacfarinas perculsis Numidis et obsidia aspernantibus spargit bellum, ubi instaretur cedens ac rursum in terga remeans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 21장5)
et terror omnibus intentabatur ni Tiberius statuendo remedio quinque consularium, quinque e praetoriis, totidem e cetero senatu sorte duxisset apud quos exsoluti plerique legis nexus modicum in praesens levamentum fuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 28장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION