라틴어 문장 검색

Quis etiam me testimoniis philosophorum inductis ratione arguat, nisi et in culpam mecum sanctos doctores in hoc ipso trahat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:5)
Quae enim superius ex philosophis collegi testimonia, non ex eorum scriptis, quorum pauca novi, imo ex libris sanctorum Patrum collegi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:6)
De utrisque autem in promptu sunt sanctorum testimonia nobis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:9)
Nam oportet, inquit Apostolus, haereses esse, ut qui probati sunt manifesti fiant (I Cor. XI, 19).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:14)
Ad tempus, inquit, valet haeresis, ut electi quique manifesti fiant, et probati sint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:10)
Qui nec etiam dixit non esse ratiocinandum de fide, nec humana ratione ipsam apud Deum habere meritum, ad quam non tam divinae auctoritatis inducit testimonium, quam humanae rationis cogit argumentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:9)
Ita ergo et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id quod dicitur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:23)
Quid enim hoc mirum a fidelibus Christianis, post tot documenta intelligi posse, quae revelante Deo a gentilibus quoque reprobis, ut etiam supra dictum est, Paulus intelligi et cognosci manifeste testatur dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:18)
Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:19)
Unde manifestum est Deum abusive vocari substantiam, ut nomine usitatiori intelligatur essentia, quae vere ac proprie dicitur, ita ut fortasse Deum solam dici oporteat essentiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:14)
Ecce enim secundum ipsius Domini documentum, ut supra meminimus, testimonium Job eum solum proprie esse profiteri cogimur, quem penitus nihil esse constat, secundum illam saecularium disciplinam doctorum, quae omnium rerum, ut dictum est, naturas in decem praedicamenta distribuit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:1)
Addunt etiam ad exaggerationem impudentiae, nostrae testimonium damnationis fidei, quod juxta traditionem praedictorum conciliorum Leo tertius Romae transcriptum in tabula argentea posteris reliquit, pro amore, ut ipsemet dicit, et cautela orthodoxae fidei.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:7)
His autem adversus Graecorum objectionem Spiritus responsis, libet etiam ex ipsorum doctoribus testimonia proferre quibus a Filio quoque Spiritum sanctum procedere doceant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:1)
Ecce Dominum, ecce non sempiternum habet, ne cogamur etiam dicere creaturam sempiternam, quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famularetur, qui etiam in eodem hoc superiori cap. Spiritum etiam, secundum effecta manifeste vocat, cum ei principium assignat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:12)
Quod notum est Dei, manifestum est in illis (Rom. I, 19), ac si diceret:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 62:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION