라틴어 문장 검색

advocatorum et testium prolixitatem, repetitionem, aut sermones extra rem moderari;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:6)
Quem rex, ceu norat meruisse, decenter honorat, Aurificem dandum precepit et ad cruciandum, Vt falsi testis det penas pro male gestis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:19)
"Dic michi, si testis sit quislibet his male gestis".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:14)
"Haec" ait, "arbor erit testis, qui talia querit, Tegmine sub cuius uas auri teximus huius.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:16)
Et testatur arrogantia Israel in faciem suam, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Iudas cum eis.
(불가타 성경, 호세아서, 5장5)
Et testatur superbia Israel in faciem suam, nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his.
(불가타 성경, 호세아서, 7장10)
Audite, populi omnes, et attendat terra et plenitudo eius; et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.
(불가타 성경, 미카서, 1장2)
Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장8)
Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 3장5)
dicentes: " Moriamur omnes in simplicitate nostra, et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장37)
testabatur autem omnibus ea, quae sub oculis suis viderat, opera maximi Dei.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장36)
Donec igitur aut acriores oculi, quod vix erediderim, aut instructior ars, quod fieri posse nemo negaverit, in communem usum protulerin, quae Blume investigavit, nihil aliud restat, nisi ut ea, quae fertur Boetii geometria, edatur, quam artem geometricam auctorem nominasse testantur loci, quos in pag. 434 sub voce ars attuli.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:15)
Et haut scio an in ipsius Boetii operibus corrigendis constantior esse studuerim Boetio ipso, cum variationem rerum illum amasse non solum easdem sententias eloquendi maxima varietas testetur, sed etiam quod promiscue scripsisse eum maxime et verisimile triangulus et triangulum, pyramidam et pyramidem, atomon latinis, κολουρον graecis litteris, similia.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:9)
testibus se militibus uti posse, quanto studio pacem petisset;
(카이사르, 내란기, 3권 90:2)
Ampium conatum esse pecunias tollere Epheso ex fano Dianae eiusque rei causa senatores omnes ex provincia evocasse, ut his testibus in summa pecuniae uteretur, sed interpellatum adventu Caesaris profugisse.
(카이사르, 내란기, 3권 105:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION