라틴어 문장 검색

Age enim duos numeros propositos habeamus, quos iubeamur agnoscere, an eos aliqua communis mensura metiatur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De inventione eorum numerorum, qui ad se secundi et compositi sunt, ad alios vero relati primi et incompositi 2:1)
Praeterea eos, qui sub ipsis sunt, si idem faciens sequentes versus alterutris comparaveris, omnes sine ullo inpedimento species superparticularis agnosces.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 1:14)
At vero quemadmodum singuli procreentur si in infinitum quis curet agnoscere, hic modus est. Habitudo enim superbipartientis, si utrisque terminis duplicetur, semper superbipartiens proportio procreatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 6:1)
Sin vero ad secundum cunctos, qui tertii sunt ordinis, aptaveris, ordinatas species superparticularis agnosces.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De eorum exemplis in superiori formula inveniendis. 1:3)
x xvj xl. Nunc igitur licet in huiusmodi dispositione omnes armonicas proprietates agnoscere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 3:2)
Agnoscisne me?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:5)
Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est, et eam mentium constat esse naturam ut quotiens abiecerint ueras, falsis opinionibus induantur, ex quibus orta perturbationum caligo uerum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis attenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem uerae lucis possis agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:39)
Atque ut agnoscas in his fortuitis rebus beatitudinem constare non posse, sic collige.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:7)
Sed quod tu te audiendi cupidum dicis, quanto ardore flagrares si quonam te ducere aggrediamur agnosceres!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:8)
sed quae tibi [causa] notior est, eam prius designare uerbis atque informare conabor, ut ea perspecta cum in contrariam partem flexeris oculos uerae specimen beatitudinis possis agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:15)
Atque ut agnoscas ueram illam reuerentiam per has umbratiles dignitates non posse contingere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:18)
quanti, inquit, aestimabis, si bonum ipsum quid sit agnoueris?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:4)
— Infinito, inquam, si quidem mihi pariter deum quoque, qui bonum est, continget agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:5)
Et quoniam uerae formam beatitudinis me dudum monstrante uidisti, quo etiam sita sit agnouisti, decursis omnibus quae praemittere necessarium puto uiam tibi quae te domum reuehat ostendam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:12)
— Primum igitur, inquit, bonis semper adesse potentiam, malos cunctis uiribus esse desertos agnoscas licebit, quorum quidem alterum demonstratur ex altero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION