라틴어 문장 검색

perque suam tremula testatur voce sororem, defecisse vagas ad publica commoda vires;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:156)
Phrygiae casus venisse supremos delapsus testatur apex.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:175)
ut trepido genetrix invocet ore deos?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam5)
testor amicitiam nulla fuisse domi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Gennadium exproconsule3)
matura tumescit virginitas superatque nives ac lilia candor et patrium flavis testatur crinibus Histrum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae71)
Fons, Antenoreae vitam qui porrigis urbi fataque vicinis noxia pellis aquis, cum tua vel mutis tribuant miracula vocem, cum tibi plebeius carmina dictet honos et sit nulla manus, cuius non pollice ductae testentur memores prospera vota notae:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus1)
nubila non sperat tenebris condentia caelum nec graviter flantes pluviali frigore Cauros invocat aut arcum variata luce rubentem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus2)
Laodamia sequens remeantem rursus ad umbras Phylaciden et prona ruens Capaneia coniunx communes ardente viro mixtura favillas, et gravis incumbens casto Lucretia ferro, vulnere quae proprio facinus testata tyranni armavit patriae iustos in bella dolores exule Tarquinio, memorandaque concidit uno ulta pudicitiam libertatemque cruore.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae76)
tunc insula notos lambit amica pedes ridetque Aegaeus alumnis lenior et blando testatur gaudia fluctu.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:89)
longi sed pignus amoris exiguae peperere morae populumque clientem publica mansuris testantur vocibus aera.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:14)
sed plurimus infra liniger imposito suspirat vecte sacerdos testatus sudore deum;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:341)
iam mihi cernuntur trepidis delubra moveri sedibus et claram dispergere limina lucem adventum testata dei;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:4)
primordia testor noctis et horrendae stagna intemerata paludis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:50)
quodsi dissimulas nostrae succurrere morti nec prohibere paras, Manes et sidera testor:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:88)
vos, arsurae urbes perituraque moenia, testor:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:121)

SEARCH

MENU NAVIGATION