라틴어 문장 검색

Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quoque magis coctum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 9장 1:1)
Inter emplastrum autem et pastillum hoc interest, quod emplastrum utique liquati aliquid accipit, in pastillo tantum arida medicamenta aliquo umore iunguntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 5:1)
quo deinde propius huic illiue figurae uulnus est, eo uel deterius uel tolerabilius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 9:6)
tolerabilior est subalbidus, qui cetera omnia contraria prioribus habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 28:2)
utique si corpus iuuenile et robustum et exercitatum est, multoque magis si id uulnus ebrietas praecessit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 33:6)
Id autem, quod erysipelas uocari dixi, non solum uulneri superuenire sed sine hoc quoque oriri consueuit, atque interdum periculum maius adfert, utique si circa ceruices aut caput constitit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 66:1)
Gangrenam uero, si nondum plane tenet, sed adhuc incipit, curare non difficillimum est, utique in corpore iuuenili;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 70:1)
Vtique autem si rabiosus canis fuit, cucurbitula uirus eius extrahendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 3:1)
Si [id non fit] medicamentum malo uincitur, utique ad ustionem properandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 4:4)
Si parum per haec proficitur, uehementioribus uti licet, cum eo ut sciamus utique in recenti uitio id inutile esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 2:3)
si tamen res urget, etiam primo sanguis mittendus est, utique, si in fronte uenae tument, si firmo corpore materia superest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 6:5)
utique ut nihil salsum, nihil acre, nihil ex is, quae extenuant, sumatur, nihil potui praeter aquam.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 7:6)
His utique, si uires patiuntur, sanguinem mitti;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 26:3)
si id quoque aliqua res inhibet, utique uictus ratio seruanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 31:4)
Si magis pus profluit, et caput utique tondendum est et multa calida aqua perfundendum, et gargarizandum, et usque ad lassitudinem ambulandum, et cibo modico utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION