라틴어 문장 검색

Nos certe cogitationem suscepimus et curam adhibuimus, ut quae a nobis proponentur non tantum vera essent, sed etiam ad animos hominum (licet miris modis occupatos et interclusos) non incommode aut aspere accederent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:2)
tantoque major adhibenda in hujusmodi placitis est cautio, ut intellectus servetur aequus et purus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 118:4)
Quemadmodum enim ad hoc ut linea recta fiat, aut circulus perfectus describatur, multum est in constantia et exercitatione manus, si fiat ex vi manus propria, sin autem adhibeatur regula, aut circinus, parum aut nihil;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:3)
Huic autem rei summa adhibenda est cautio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:5)
Neque minus etiam malum est, quod in philosophiis et contemplationibus suis, in principiis rerum atque ultimatibus naturae investigandis et tractandis, opera insumatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 144:1)
Tertio, inductio mala est, quae per enumerationem simplicem principia concludit scientiarum, non adhibitis exclusionibus et solutionibus, sive separationibus naturae debitis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:11)
Atque cogitet quis sobrie et diligenter, qualis sit ea via, quam in inquisitione et inventione alicujus rei homines adhibere consueverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:6)
Atque hominum admirationi, quoad doctrinas et artes, per se satis simplici et prope puerili, incrementum accessit ab eorum astu et artificio qui scientias tractaverunt et tradiderunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 202:1)
ut magnetis naturam, maris fluxum et refluxum, thema coeli, et hujusmodi, quae secreti aliquid habere videntur, et hactenus parum feliciter tractata sint:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:11)
Quinetiam prudentia civilis ad consilium vocanda est et adhibenda, quae ex praescripto diffidit, et de rebus humanis in deterius conjicit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:6)
Qui tractaverunt scientias aut empirici aut dogmatici fuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 228:1)
Cum enim ad hoc adhibeantur, non ut opus aliquod efficiant sed ut causam naturalem in aliquo revelent, quaquaversum cadunt, intentioni aeque satisfaciunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:7)
Verum ad hujus inductionis, sive demonstrationis, instructionem bonam et legitimam quamplurima adhibenda sunt, quae adhuc nullius mortalium cogitationem subiere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:7)
sed per viam, quam nunc tractamus, propere et subito et simul repraesentari et anticipari possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 264:4)
cum confutatio alia nulla a nobis (qui et de principiis et de demonstrationibus ab aliis dissentimus) adhiberi potuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 278:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION