라틴어 문장 검색

tranquillam seditionem iam per se languescentem repentina quies rebellantium Hispanorum fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 380:1)
praeparatis omnibus ad bellum Syracusas, nondum ex magnis belli motibus satis tranquillas, venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 16:1)
primis tenebris movit et tranquillo pervectus Chalcidem paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 246:1)
a censu maxime et senatum et iudices legit potentioremque eam partem civitatium fecit cui salva et tranquilla omnia esse magis expediebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 584:1)
erat iter tale, per quod vix tranquillum ab hostili metu agmen expediri posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 342:3)
huius victoriae fama tranquilliores in Hispania res fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 685:4)
qui vulgata similitudine, mari tranquillo quod ventis concitaretur aequiperando multitudinem Aetolorum, usus, cum in fide Romanae societatis mansissent, insita gentis tranquillitate quiesse eos aiebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 117:1)
dum haec in Asia geruntur, in ceteris provinciis tranquillae res fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 342:1)
quieta deinde hiberna et citerior provincia habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 506:3)
quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, cum veniam dedisset praetor, profectus extemplo ad alias civitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumultu arserat, peragravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 38:1)
quae manus, quieto sedente rege ad Elpeum adversus Romanos, per Perrhaebiae saltum in Thessaliam traducta non agros tantum nudare populando potuit, ne quos inde Romani commeatus expectarent, sed ipsas excindere urbes tenente ad Elpeum Perseo Romanos, ne urbibus sociis opitulari possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 327:1)
tum meus pater eam seditionem illi in tranquillum conferet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 210)
nam quia vos tranquillos video, gaudeo et volup est mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 37)
nam non conducit huic sycophantiae senem tranquillum esse ubi me aspexerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 53)
proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2135)

SEARCH

MENU NAVIGATION