라틴어 문장 검색

Duo reliqui [ex] eis fugerunt et Caesari rem gestam detulerunt… Et speculatores ad oppidum Ateguam miserunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 22:7)
neque sibi ullam spem victoriae propositam habere, et siqui ex nostris transfugerent, in levem armaturam conici eumque non amplius XVII accipere.
(카이사르, 히스파니아 전기 22:14)
Trebellius equites Romani Hastenses argento prope tecti [equites] ad Caesarem transfugerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 26:5)
e quibus occasione capta se transfugisse.
(카이사르, 히스파니아 전기 26:8)
Servi transfugerunt qui nuntiaverunt a. d.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:2)
Caucilius qui castris antea Pompei praepositus esset, eius verbis nuntium mittit, eum minus belle habere, ut mitterent lecticam qua in oppidum deferri posset.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:11)
litteris missis Pompeius Carteiam defertur.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:12)
Qui illarum partium fautores essent, conveniunt in domum quo erat delatus, qui arbitrati sunt clanculum venisse, ut ab eo quae vellent de bello requirerent.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:13)
Eo biduo legio XXXVII ex dediticiis Pompeianis militibus cum frumento, armis, telis, tormentis imposita in navis a Domitio Calvino ad litora Africae paulo supra Alexandream delata est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:4)
Una ex his, quae perseveravit neque imperio Caleni obtemperavit, quod erat sine militibus privatoque consilio administrabatur, delata Oricum atque a Bibulo expugnata est;
(카이사르, 내란기, 3권 14:3)
Interim Milo dimissis circum municipia litteris, se ea, quae faceret, iussu atque imperio facere Pompei, quae mandata ad se per Vibullium delata essent, quos ex aere alieno laborare arbitrabatur, sollicitabat.
(카이사르, 내란기, 3권 22:1)
Nam praetervectas Apolloniam Dyrrachiumque naves viderant ipsi, ut iter secundum eas terras direxerant, sed quo essent eae delatae, primus diebus ignorabant.
(카이사르, 내란기, 3권 30:2)
Haec ad Antonium statim per Graecos deferuntur.
(카이사르, 내란기, 3권 30:9)
Quibus illi rebus permoti universi Caesarem adierunt palamque de eorum iniuriis sunt questi et ad cetera addiderunt falsum ab his equitum numerum deferri, quorum stipendium averterent.
(카이사르, 내란기, 3권 59:5)
Sed hi cognitis omnibus rebus, seu quid in munitionibus perfectum non erat, seu quid a peritioribus rei militaris desiderari videbatur, temporibusque rerum et spatiis locorum, custodiarum varia diligentia animadversa, prout cuiusque eorum, qui negotiis praeerant, aut natura aut studium ferebat, haec ad Pompeium omnia detulerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 61:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION