라틴어 문장 검색

'Pentheu,rector Thebarum, quid me perferre patiqueindignum coges?
(호라티우스의 첫번째 편지, 1648)
hic subit et perfert.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1726)
Avidienus, cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret,quinquennis oleas est et silvestria cornaac nisi mutatum parcit defundere vinum etcuius odorem olei nequeas perferre, licebitille repotia, natalis aliosve dierum festos albatus celebret, cornu ipse bilibricaulibus instillat, veteris non parcus aceti.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장37)
"Verum quia nunc de virginibus scribens paene superflue de monachis disputavi, ad tertium genus veniam, quos anchoretas vocant et qui de coenobiis exeuntes excepto pane et sale amplius ad deserta nil perferunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:109)
Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem pertulit Ionium constanti pectore, quamvis mutandum totiens esset mare.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI42)
aspice quo fremitu monstratos perferat ictus et quanto galeae curvetur pondere, quanta poplitibus sedeat quam denso fascia libro, et ride positis scaphium cum sumitur armis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI135)
stetit ante aram nec turpe putavit pro cithara velare caput dictataque verba pertulit, ut mos est, et aperta palluit agna.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI208)
nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans, perferet atque eadem cantabit versibus isdem;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII72)
ergo ignominiam graviorem pertulit omni vulnere cum Graccho iussus pugnare secutor.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII87)
non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem, qui datus est, neque ea causa convellitur ipse, sed manet incolumis, non, inquam, sic animai discidium possunt artus perferre relicti, sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:19)
Denique cum corpus nequeat perferre animai discidium, quin in taetro tabescat odore, quid dubitas quin ex imo penitusque coorta emanarit uti fumus diffusa animae vis, atque ideo tanta mutatum putre ruina conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt fundamenta foras manant animaeque per artus perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt, atque foramina?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:8)
quam libet immani proiectu corporis exstet, qui non sola novem dispessis iugera membris optineat, sed qui terrai totius orbem, non tamen aeternum poterit perferre dolorem nec praebere cibum proprio de corpore semper.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:5)
denique non monimenta virum dilapsa videmus, [quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,] non ruere avolsos silices a montibus altis nec validas aevi vires perferre patique finiti?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 11:2)
At nox obruit ingenti caligine terras, aut ubi de longo cursu sol ultima caeli impulit atque suos efflavit languidus ignis concussos itere et labefactos aëre multo, aut quia sub terras cursum convortere cogit vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:1)
cumque ex alia parte accerimo praelio certaretur, subito fama pertulit fusos a Tatio nostros.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION