라틴어 문장 검색

itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum adversus Baliares ac Mauros pugnacesque alias missili telo gentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 448:1)
funditores sagittariique et frumentum traditum consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 453:1)
redeam ego in patriam trecentis nummis non aestimatus civis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 715:2)
si ut avorum memoria P. Decius tribunus militum in Samnio, si ut nobis adulescentibus priore Punico bello M. Calpurnius Flamma trecentis voluntariis, cum ad tumulum eos capiendum situm inter medios duceret hostes, dixit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 728:1)
id modo erat in mora ne extemplo deficerent, quod conubium vetustum multas familias claras ac potentis Romanis miscuerat, et cum militarent aliquot apud Romanos, maximum vinculum erant trecenti equites, nobilissimus quisque Campanorum, in praesidia Sicularum urbium delecti ab Romanis ac missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 45:1)
ut trecentos ex Romanis captivis Poenus daret Campanis, quos ipsi elegissent, cum quibus equitum Campanorum, qui in Sicilia stipendia facerent, permutatio fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 74:2)
et de trecentis equitibus Campanis qui in Sicilia cum fide stipendiis emeritis Romam venerant latum ad populum ut cives Romani essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 412:1)
ad mille trecenti Carthaginiensium caesi et undesexaginta vivi capti, qui circa muros et in stationibus solute ac neglegenter agentes, cum nihil minus quam eruptionem timuissent, ex inproviso oppressi fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 507:1)
qui supra centum milia usque ad trecenta milia, tris nautas cum stipendio annuo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 146:2)
qui supra trecenta milia usque ad deciens aeris, quinque nautas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 147:1)
inde proxima nocte sex milia peditum, equites trecentos, qui praesidio senatui essent, Nolam intromisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 168:1)
milia hostium in his urbibus viginti quinque capta aut occisa, et recepti perfugae trecenti septuaginta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 253:1)
ex ceteris navibus sagittarii funditoresque et velites etiam, quorum telum ad remittendum inhabile imperitis est, vix quemquam sine vulnere consistere in muro patiebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 435:1)
in Hispania nihil memorabile gestum praeterquam quod Celtiberum iuventutem eadem mercede qua pacta cum Carthaginiensibus erat imperatores Romani ad se perduxerunt, et nobilissimos Hispanos supra trecentos in Italiam ad sollicitandos populares qui inter auxilia Hannibalis erant miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 629:1)
altero proelio eruptione pugnatum cum Hasdrubale, decem milia occisa, quattuor milia trecentos triginta captos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 588:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION