라틴어 문장 검색

dona inde regulis principibusque Hispanorum divisa, et ex magna copia captorum equorum trecentos quos vellet eligere Indibilem iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 311:1)
Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt, oppidanorum quoque trecenti ferme qui clauserant portas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 43:1)
inde navibus acceptis ab Achaeis - erant autem tres quadriremes et biremes totidem - Anticyram traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 112:1)
senatu misso urbem est ingressus, argentique prae se in aerarium tulit quattuordecim milia pondo trecenta quadraginta duo et signati argenti magnum numerum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 555:1)
ex iis trecentos iuvenes, florentes aetate et virium robore insignes, inermes circa se habebat, ignorantes quem ad usum neque centuriati neque armati servarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 3:1)
tum ex totius Siciliae iuniorum numero principes genere et fortuna trecentos equites qui secure in Africam traicerent legit, diemque iis qua equis armisque instructi atque ornati adessent edixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 4:1)
laeto condicionem accipienti unum ex trecentis quos inermes habebat tradit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 10:1)
ita trecentis Siculis Romani equites substituti sine publica inpensa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 11:1)
supra quattuor milia armatorum caesa, paulo minus trecenti vivi capti et equi quadraginta et undecim militaria signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 505:2)
naves longas praeter viginti omnes tradant, tritici quingenta, hordei trecenta milia modium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 219:1)
duo milia et trecenti de exercitu praetoris, pars multo maxima ex legione duodecima, amissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 253:2)
ex ea tres quadriremes, seu clam misso a Carthagine nuntio ut id fieret, seu Hasdrubale, qui classi praeerat, sine publica fraude auso facinus, quinqueremem Romanam superantem promunturium ex alto repente adgressae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 324:2)
paciscebantur autem ut Rhodiam quadriremem cum sociis navalibus Attalique praesidium emitti liceret atque ipsis urbe excedere cum singulis vestimentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 180:1)
supervenerunt his tres Rhodiae quadriremes, et erant Atticae tres apertae naves, ad tuendos maritimos agros comparatae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 241:1)
quo cum esset nuntiata clades sociae urbis, quamquam serum auxilium perditis rebus erat, tamen, quae proxima auxilio est, ultionem petens, cum expeditis quinque milibus et trecentis equitibus extemplo profectus cursu prope Chalcidem contendit, haudquaquam dubius opprimi Romanos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 256:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION