라틴어 문장 검색

Nam tremores celeriores & breviores difficilius excitantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:8)
Sed & sonos quosvis, in chordas corporibus sonoris unisonas impactos, excitare tremores notissimum est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:9)
Aeris & ascendentium vaporum tremore fit ut radii facile de angusto pupilli spatio per vices detorqueantur, de latiore autem vitri objectivi apertura neutiquam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:19)
sed tremor inter vina subit calidumque trientem excutit e manibus, dentes crepuere refecti, uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris.
(페르시우스, 풍자, satire 359)
Cum ergo et ipsi raptum latrocinio pallium detulissemus, uti occasione opportunissima coepimus atque in quodam angulo laciniam extremam concutere, si quem forte emptorem splendor vestis posset adducere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 12:2)
Secundum hanc deprecationem lacrimas rursus effudit gemitibusque largis concussa tota facie ac pectore torum meum pressit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 18:1)
Dum haec ego iam credenti persuadeo, Giton collectione spiritus plenus ter continuo ita sternutavit, ut grabatum concuteret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:8)
Ecce etiam rigido concussae flamine nubes exonerabantur, nec rupti turbine venti derant aut tumida confractum grandine caelum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:7)
Gemino cum consule Magnus, ille tremor Ponti saevique repertor Hydaspis et piratarum scopulus, modo quem ter ovantem luppiter horruerat, quem fracto gurgite Pontus et veneratus erat submissa Bosporos unda, pro pudor, imperii deserto nomine fugit, ut Fortuna levis Magni quoque terga videret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:26)
Tu concute plebem, Curio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:20)
Potest tamen fieri ut haec concussa labantur;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 16:1)
Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut referri videbantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 15:2)
Praecesserat per multos dies tremor terrae, minus formidolosus quia Campaniae solitus;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 3:1)
Praeterea mare in se resorberi et tremore terrae quasi repelli videbamus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 9:1)
nam et tremor terrae perseverabat, et plerique lymphati terrificis vaticinationibus et sua et aliena mala ludificabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION