라틴어 문장 검색

itaque trepidatum Romae est, et primo dubia victoria magna utrimque caede pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 384:1)
tum vero plebs, incerta quales habitura consules esset, coetus nocturnes, pars Esquiliis, pars in Aventino facere, ne in foro subitis trepidaret consiliis et omnia temere ac fortuito ageret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 293:2)
Coriolanus prope ut amens consternatus ab sede sua cum ferret matri obviae complexum, mulier in iram ex precibus versa sine, priusquam complexum accipio, sciam, inquit, ad hostem an ad filium venerim, captiva materne in castris tuis sim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 432:1)
consternatoque agmine abeuntes in victorem alterum incidunt consulem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 526:2)
nec enim poterat pavida et consternata multitudo regi imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 172:3)
trepidare tum hostes, nec ulli satis rei praeterquam loco fidere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 203:1)
trepidantibus inferunt signa Romani sociique, iam in vestibulum perruperant templi, cum P. Valerius inter primores pugnam ciens interficitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 203:2)
agitatus deinde consiliis ad quae ex omni parte adsentiendo multis auctoribus trepidaverat, senatum postremo vocari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 526:4)
dimissis legatis admonet milites Verginius in re non maxima paulo ante trepidatum esse quia sine capite multitudo fuerit, responsumque quamquam non inutiliter, fortuito tamen magis consensu quam communi consilio esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 547:1)
is cum ad impetum Tolumni, quacumque se intendisset, trepidantes Romanas videret turmas, insignemque eum regio habitu volitantem tota acie cognosset, hicine est inquit, ruptor foederis humani violatorque gentium iuris?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 204:1)
trepidatum itaque non in agris magis quam in urbe est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 231:2)
trepidatum in Etruria est post Fidenas captas non Veientibus solum exterritis metu similis excidii, sed etiam Faliscis memoria initi primo cum iis belli, quamquam rebellantibus non adfuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 246:1)
altera ex parte nutant circumspectantibus galeae, et incerti trepidant applicantque se turbae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 406:2)
inde pugna coepta et Faliscis intulit terrorem, trepidantesque eruptio ex castris opportune facta avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 159:3)
namque clangore eorum alarumque crepitu excitus M. Manlius qui triennio ante consul fuerat, vir bello egregius, armis arreptis simul ad arma ceteros ciens vadit, et dum ceteri trepidant, Gallum qui iam in summos constiterat umbone ictum deturbat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 503:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION