라틴어 문장 검색

Inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem Pressit humi nitens, trepidusque repente refugit Adtollentem iras et caerula colla tumentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 11:1)
Cum ergo videas, mi Aviene (instituenda est enim adolescentia tua, quae ita docilis est ut discenda praecipiat), cum videas, inquam, anceps esse omne scommatum genus, suadeo in conviviis in quibus laetitiae insidiatur ira, ab huiusmodi dictis facessas et magis quaestiones convivales vel proponas vel ipse dissolvas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 22:1)
nam si aegrescat, vita in ancipiti est titubante alimoniae meatu:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 17:3)
Expulit ancipiti discordes urbe tribunos Victo iure minax iactatis curia Gracchis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:65)
Utque satis trepidum, turba coeunte, tumultum Composuit, vultu dextraque silentia iussit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:2)
gladii cum triste minantes Iudicium insolita trepidum cinxere corona, Atque auso medias perrumpere milite leges Pompeiana reum clauserunt signa Milonem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:17)
Tum ne qua futuri Spes saltem trepidas mentes levet, addita fati Peioris manifesta fides, saperique minaces Prodigiis terras implerunt, aethera, pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:3)
Colla ducum pilo trepidam gestata per Urbem, Et medio congesta foro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:68)
Interea trepido discedens agmine Magnus Moenia Dardanii tenuit Campana coloni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:44)
Tunc urbes Latii dubiae, varioque favore Ancipites, quamquam primo terrore ruentis Cessurae belli, denso tamen aggere firmant Moenia, et abrupto circumdant undique vallo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:5)
Gens Hetrusca fuga trepidi nudata Libonis, Iusque sui pulso iam perdidit Umbria Thermo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:11)
Sic fata, refugit Umbra per amplexus trepidi dilapsa mariti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:19)
Sic postquam fatus, ad urbem Haud trepidam convertit iter:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:41)
Inclinant iam fata ducum, nec iam amplius anceps Belli casus erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:72)
Fervet, et a trepido vix abstinet ira magistro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:74)

SEARCH

MENU NAVIGATION