라틴어 문장 검색

Et dixit Dominus ad me: " Proice illud in thesaurum, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis ". Et tuli triginta siclos argenteos et proieci illos in domum Domini in thesaurum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장13)
Et erat numerus exercitus eius centum milia peditum et viginti milia equitum, et elephanti triginta duo docti ad proelium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장30)
Et ascribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum, et dabuntur illis copiae, ut oportet omnibus exercitibus regis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장36)
Et postulavit Ionathas a rege, ut immunem faceret Iudaeam et tres toparchias et Samaritidem, et promisit ei talenta trecenta.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장28)
et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장16)
Et misit pueros et centum talenta. Et mentitus est et non dimisit Ionathan;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장19)
nam de Ioppe et Gazara, quae expostulas, ipsae faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra: horum damus talenta centum ". Et non respondit ei verbum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장35)
quaedam vero esse Hircani Thobiae, viri valde eminentis, non sicut detulerat obtrectans impius Simon; universa autem argenti talenta esse quadringenta et auri ducenta;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장11)
At ille commendatus regi, cum se magnificasset facie potestatis, in semetipsum contulit summum sacerdotium superponens Iasoni talenta argenti trecenta;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장24)
Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velocius Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad ambulandum deducturum propter mentis elationem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장21)
Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo milia talentorum de captivitate Iudaeorum suppleret;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장10)
statimque ad maritimas civitates misit convocans ad coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non exspectans vindictam, quae eum ab Omnipotente esset consecutura.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장11)
Iudas autem vehementer instabat confodiens impios et prostravit ad triginta milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장23)
Et manibus quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque milia, praesentia Dei magnifice delectati.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장27)
Hunc igitur, quoniam secundus est et compositus, praeterito et adiunge superioribus continentem pariter parem numerum, id est xvj, qui cum xv iunctus, unum ac triginta conficiet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION